Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0219
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Idumaeorum hijloria. 215
rum, quae tamen postmodum toti suffecit po-
pulo Israelitico ex Aegypto reducto? alter, qui
dici potuerit Esauus Cananaea cessistse propter
sratrem fuum, qui tamen eo tempore in iVleso-
potamiis egit, et capitale odium Esaui incurre-
rat, coli. c. XXVII, 41. seqq. Sed quod ad
priorem attinet scrupulum, facile is quidem
tolletur, dummodo reputauerimus, quantum
inter haec discrimen sit, regionem aliquam pro-
prietario tenere iure, eiusque dominum esse,
ita vt vti illa possis pro lubitu; et e contrario,
in ea nonnili hospitem ac aduenam esse, preca-
riisque tantum et commodatis vti pascuis: illa
conditione Palaestinam olim tenuerunt Cananaei
et postmodum Iraelitae; hac vero demum pa-
triarchae, Abrahamus, lsaacus, Iacobus. At-
qui dominis vbique regionis vsus liber est, ho-
spitibus vero nonnist restrictus et determinatus
conceditur. Eam ob caussam notanter 1. c. di-
cebatur, non regio {impliciter, sed, quod em-
phasin habet, cum adiecto, regio, in qva pe-
kegrinabantvr , non tulit eos. Quod vero
ad alterum scrupulum, facile intellexerit Esau-
us, fore, vt frater Iacobus, quamprimum id ei
per res suas liceret, ex Mesopotamia reuerte-
retur, haeres futurus Cananaeae, quam Deus
Abrahamo promisisset, et cuius obtinendae ve-
luti chirographum aliquod Iacobus accepisset ex
votis illis paternis, c. XXVII, 27. sqq. descri-
ptis. Senlit Esauus haud dubie, fratrem pro-
milsiones, tum patribus tum ipsimet factas, sxr-
O 4 tua
 
Annotationen