Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0246
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
S42 C\ B. Michaelis: de antiquisfinm
inprimis in principio libri sui, vbi veteres Israe-
litarum aliarumque gentium gtnealogias exhi-
bet, vetustiliimum ac simul vnicum antiquissi-
mae illius historiae scriptorem excerpere Mo-
sen: igitur, quum et in antiqua hac regum Idu-
maeorum successione describenda auctor Parali-
pomenorum presie sequutus sit eam Geneseos
pericopam , de qua nunc quaeritur, merito in-
de colligimus, eum hanc pericopam iam sua
aetate in Geneli Mosaica descriptam reperiisle.
Quodsi is aliud, et quidem recentioris, regi-
busque Israeliticis coaeui scriptoris, monumen-
tum historicum excerpsisset, procul dubio Idu-
maeorum regum genealogiam ex illo monu-
mento per subsequuta quoque Salomonis ac suc-
cesisorum tempora, quibus Idumaei haeredita-
rios reges Adadum et eius posteros habuerunt,
fuisset pertexturus, coli, i Reg. XI, 14. sqq.
§. XXII»
Trior dissicultas, reficiens in verbis PRIXS QVAM RE-
GNARET REX 1SRAEL1TJS; perperam tollitur
intelligeMiio ipfum Mofen.
Quod igitur ad priorem attinet difficulta-
tem, qui scribere potuerit Moses v. 31. Hi
funt reges, qui regnauerunt in Idumaea, prius
quam' regnauit rex Ifr delitis ? eam sic expedire
quidam conati sunt, vt per regem Ifraelitis re-
gnantem intellexerint ipsum scriptorem libri
Mosen. Spectant Iiuc ex Judaeis interpretibus
Abram.
 
Annotationen