Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] VIII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0302
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Waleh: censura

298
verbis docet, cui alii, qui de arte diplomatica
commentati sunt, et in his Io Nic. Hertivsc^)
et, qui in nostra musarum sede de omni ele-
gandorum litterarum genere praeclare meretur,
Christ. Henr. Eckhardvs d) adiungantur.
Nec minus omnia diplomata, quotquot integra
ad nos peruenerunt, Ludouici titulo formulas;
diuina fauente clementia, diuina propitiante cle-
mentia, et, quum imperatoris dignitatem recu-
perasset, diuina repropitiante clementia, adie-
ctas exhibent. Antiquillimos vero Francorum
reges et Romanos imperatores in ipso orationis
contextu, vbi de se ipsis loquebantur, multi-
tudinis numerum adhibuisse, tot grauissimos
habemus testes , quot Dagoberti, Caroli, Pipi-
ni aliorumque diplomata nobis supersunt, quem-
admodum pluribus ostendit Dan. Papebrochi-
vs e). Res tam euidens atque aperta est, vt
ipie Mabillonivs f) confiteatur, quum diplo-
ma hoc litterarum Ludouici forma careat, illud
ad lingularia aeui illius monimenta esie reseren-
dum, atque coniecturam faciat, Ludovicum ad
tellificandum Romano praesuli obsequium a seri-
bendi ratione vsitata discessisse. Quam iam ad-
tu!i, diplomaticae artis leges innumeris fere
char-
c) De side diplom. sect. I. §, II, p, 614» tom. I»
opufieut,
d) Introd. in rem diplom. sect. III. csp. 2. p* 106.
e) In propijl, anliqn. num. XXXlV*
s_) loc. cit. p, 76»
 
Annotationen