Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IX.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0380
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
376

Schulze: de Rhetoric.

Quum enim ars dicendi fere in iis rebus verse-
tur, quarum certa aliqua notio et clara animo
informari possit; quum ad intelligendi faculta-
tem plerumque, neque rarius ad voluntatem
agendique arbitrium omnis illius opera perti-
neat, poesin contra, si animos delectare et in
varias partes non inuitos pertrahere fingendo ac
dicendo illi contigerit, omne punctum tulisie
quisque fateatur: nescio profecto, vtra potior
ars dici debeat, illane , quae immenso labore
efficit, vt ne laborare quidem videaris, /an ea,
quae animos hominum laboresque lato regit im-
perio : illud apparere arbitror, si vtilitate omnia
metiri libeat, rhetoricen, sin pulcritudine et
jucunditate, poeticen praesiare. His ita, non
pro rei grauitate, at certe pro consilii temporis-
que ratione, satis expositis, quid in dicendi arte
theologia valeat, explicabimus. Atque hic non
vereor, ne quis obiiciat, ipsam theologiae nat -
ram vetare, ab oratore quidquam inde praesidn
sperari, Versatur, fateor, illa quidem, ac paene
dixerim, habitat in re ab aurium oculorumque
sensu alienissima: sectatur ea vnice, quae ioia
mente et cogitatione continentur: ipsum denique
caelum petit. Sed concedatur modo, quod
profecto concedere suus quemque sensus, sua
ratio iubet, religione, hoc est, humanarum at-
que diuinarum rerum coniunctione, sublata,
omnia nofira inter se pugnare, virium ac facul-
tatum animi omnium continuo dissensum existe-
re, societatis et amicitiae soiui, imo rumpi,
 
Annotationen