Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0381
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ac Theolog. coniunct.

377

vincula, rem publicam et priuatam ruere, vir-
tutis ipsius, si qua eius vmbra reliqua sit, ner-
uos penitus incidi. Tantum igitur abest, vt
ad poetarum ideas, quae (PstvTXTica Graecis ap-
pellantur, omne, quod theologiae propositum
est, argumentum referamus, fontemue eius
solam phantasiam autumemus, vt ipsa mens hu-
mana ratioque paulo cultior, nisi forte a se ipsa
desciscere malit, illius cum necelsitate veritatem
perquirere, inuentam agnoscere, agnitam te-
nere, tueri, venerari, non tam possit, quam
debeat. Iam in tanta illa tamque necessaria re-
ligionis humanitatisque omnis coniunctione la-
tissime patere theologiae vim et ambitum , ita-
que largam, quid? insinitam rhetoricae, quam
tractet, paratam elTe materiem, quis diffitea-
tur? Etenim quae in aliis rebus, si ab oratore
exponantur, separata sunt et quasi propria di-
centis munera atque ossicia, vt hislorici, philo-
sopbi, artiumque ac disciplinarum magislri sim-
pliciter res exponant, alii motus in animis ex-
citare gestiant, id quod in laudationibus et
omni, quod demonslratiuum Cicero appellauit,
genere fieri consiat, alii denique ad agendum
omnia referant, quod iudiciale genus veteres
dixere, cui etiam admonitiones et adhortatio-
nes subsunt; haec, inquam, omnia genera theo-
logus orator vel singula certo ordine deinceps,
vel alio alia tempore, vel adeo coniuncta tra-
ctat. Quantam autem censebimus vbertatem
argumenti et varietatem esse, vbi omnibus illis
dicen-
 
Annotationen