Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IX.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0382
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
378

Schulze: de Rhetoric.

dicendi generibus vti licet? Quum enim nulla
aetas, nulla vitae ratio, nullus ordo et (latus,
religione impune careat; quum, quidquid aut
publicae aut priuatae rei, domi forisque, gera-
tur, rectius, vtilius, ac nescio quomodo sancti-
ns et venerabilius religionis vi et quodam quali
numine existat; quum amorem in patriam, pa-
rentes, liberos, coniuges, amicos et sodales,
omnium denique caritates vna omnes comple-
ctatur religio; quum ipsa Dei rerumque diui-
narum, quippe extra sensus positarum, notio
multa ex ingeniorum, occupationum, consue-
tudinis, sermonis, communisque vitae vsus,
etiam nascendi conditionis, institutionis, sta-
tusque ciuilis et physici, diuersa ratione vel vi-
tia trahere vel commoditates et alimenta petere
soleat; quumque, prouti varios religio traxe-
rit colores, ipsos quoque eius effectus, modos-
que, sensus et actus, quibus sese prodat, va-
rios esse oporteat: sponte intelligitur, theolo-
giam praebere talem tant imque dicendi materi-
em et opportunitatem, qualem et quantam vix
alia vlla disciplina, imo plures ne coniunctae
quidem, praebeant: vt citius tempus, quam
materia, oratorem theologum deficere polle
videatur. Huc accedit, quod infinita theolo-
giae vbertas nec vagam et incertam errare ora-
tionem vnquam patitur, et nimis magnum (lu-
dium multamque operam in res obscuras atque
difficiles, easdemque non necessarias, conferre
oratorem vetat: quae quidem vitia tum dicendi
artis
 
Annotationen