Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0384
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
380

Schutze: de Rhetoric.

vitum affectetur? Nonne si identidem religio-
nis, quae profanos arcet, tanquam in speculo,
intueatur imaginem , sedulo cauebit, ne inuen-
tis pariter atque audientibus vim faciat, neue
cogere potius mentes, quam vera proponendo,
illustrando et in omnes versando partes erudire
ac pellicere, obruere rectius, quam commoue-
re velle dicatur? Nonne si vitro ipse ex re be-
ne ac recte commendata tractataque vtiliter ali-
quid propriae commendationis tulerit, id in lu-
cro reponet: quippe quia non quaesttum gratius
veniat minoremque habeat inuidiam? Esse igi-
tur Theologiae aliquam in Rhetorica vim, ne-
que eam sane exiguam vel contemnendam, ita,
spero , intelligitur, si, quod primo loco decla-
rauimus, Theologia oratorem argumento in-
struit non insinito solum, in quo per omnem
vitam eius ars line ipsius et audientium fastidio
occupari possit, sed etiam tum vtiliiiimo, quip-
pe quo nemo impune caruerit, tum per se satis
digno, quid? omnibus reliquis, de quibus dici
possit, facile superiore. Sed nescio an non
maius videri debeat, quod eandem illa theolo-
gia prohiberi cognouimus, ne orator nimio cui-
dam ornatui, non ctioso tantum, sed molesto
etiam, vel silmma, vel omnia tribuat, quippe
certis finibus, quae est coelestis illius disciplinae
fortuna, coercitus. Reliquum est, vt dicendi quo-
que artis qualemcunque in theologia vim effe-
ctu mque, paucis explicemus. Etenim quum histo-
v riae
 
Annotationen