Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IX.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0387
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ac Theolog. coniunct.

383

cordia. Ac ne quis ita nimium rhetoricae tri-
butum existimet, vitro et lubens profiteor, si
fontes inquiramus, ne vnam quidem earum re-
rum, quas religionis stnsui vel fouendo vel
emolliendo vel excitando vel cohibendo inserui-
re intelleximus, rhetoricae ipsius eJTe propriam:
sed illud iure meo affirmare videor, nullam ali-
am esse artem , quae omnium paene humanita-
tis litterarum coniuncto vtatur auxilio. Etli
igitur ab his potius, quam ab oratoris arte,
omnis, quam dixi, rhetoricae in theologia vis
oriri censeatur: tamen, quia tum argumenti
principis natura, tum dicentis etiam consilio
et studiis, quidquid aliunde fuerit adscitum,
temperatur, non vereor, ne rhetoricae, quae
propria huius in suo genere sunt, vindicans,
cupidior, quam iustior, dicar. Historia certe
et veterum auctorum interpretatio, vt in his
solis subsistam, aliae sunt li per se spectentur;
aliae, si ab oratore theologo in subsidium vo-
centur, Etenim hic in omni populo, aetate
atque lingua vel leuissima religionis vestigia ser-
uat, et nihil vnquam dictum gestumque a se
alienum putat; quae sparsa latuere multosque
fugere diu, semina non sine gaudio videt, et
causas, quae maturitatem fructibus attulerint
eamue diutius impediuerint, exquirit; similia
hinc in simili re per cula cautius vitare, simili-
bus vti praesidiis ac solatiis iubet. Et quoniam
“non omnis fert omnia tellus,’' in lingulis et
populis et hominibus circumspicit, qualis reli-
gio-
 
Annotationen