Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0388
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
384

Schulze: de Rhetoric.

gionis vis fuerit, quinam sensus et actiones ac
ritus eam prodiderint, quid simulatum vel dis-
simulatum, quasnam in iliorum ingeniis siudiis-
que, aut in rebus circumieetis reperire liceat
vel in melius vel in peius mutati animi sensus-
que religiosi iam vebementioris, iam lenioris
aut tardioris , causas atque rationes. Deinde
linguarum etiam tum indolem propriam , tum
fata, considerat, varias ac decursu temporum
mutatas de religione sententias , quanta potest,
cura inde eruit et explicat, discrimina et eius-
dem linguae variarum ‘aetatum, et plurium lin-
guarum, diligenter notat; quae sunilem habe-
ant religionis virtutisque variae significationem
seu clariorem obscurioremue, seu grauiorem
vel leuiorem, seu gratiorem vel difficiliorem,
vocabula et singula et coniuncta excutit: atque
hinc ingentem docendi, monendi, commouendi,
solandi materiem colligit. Ita sponte intelligi-
tur, quantum vel ipsa per se, vel quod omnes
humanitatis litteras complectitur et amico inui-
cem coniungit vinculo, rhetorica in theologia
possit: vnde difficile dictu fuerit, vtra disciplina
alteri plus praestet. Num igitur, vtriusque vi
et naturali coniunctione intellecta, minoris fa-
ciendum existimabitnus Io Avg. Ernestivm,
qui, parem olim tenebat inter oratores atque
theologos locum? Imo pluris etiam, si quid iu-
dico, faciemus virum, qui quas natura tribue-
rat, opes arte diuturna firmando et augendo,
multa inuenit, quae vel ad alterutram discipli-
cam
 
Annotationen