Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI Heft:
[Argvmentvm] I.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0020
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
12 Noesselt: interpr. granmat.
terpretibus h), seque non modo facilitate qua-
dam commendat, sed videtur etiam magis ob-
uius, et quasi sua sponte oblatus. Nec tamen
ille alter negligendus est, quem mitiorem aut
laetiorem diximus. Quem qui praeferunt, ver-
baque: nam maior est Deus, vt solent, cum
illis: ectv y.ctra,yivu>7x/ yhu&v ri tia.^diot coniun-
gunt, sic possunt efferre: Etiamsi animus no-
ster multorum nos conuincat peccatorum, nos-
que angat iustissimarum poenarum metu, maior
tamen ejl Deus h. e. eius animus potior nostro,
vt qui velit liberaliter condonare peccata, poe-
nasque remittere iis, qui vere amant alios iis-
que dant veniam, et is nouit omnia; nouit igi-
tur imbecillitatem temeritatemque nostram, no-
uit nostrum e male factorum conscientia natum
dolorem et peccatorum omnium odium , nouit
etiam quae, doctrinae Christianae auctoritate,
promisit iis, qui vero fratres amore amplectun-
tur, se propitium istis futurum, quos ad con-
donanda aliis peccata paratisstmos cognouerit;
is igitur magis audiendus est, quam nos, qui,
peccatorum conscientia perterriti, parum confi-
dimus Deo, et eius in gratuita beniuoleutia ac-
qui-
!>) Vide Avgvstini tractatus in epist. Ioannis qd Par-
thos , Tract. VI. Opp. edit. Benedictinoruin recu-
lae Antverp. Torri. 111. Part II. p. 630 Theo-
shylacti expolit, epiltolarum catholicarum edi-
tam in Opp. edit. Venetae Tomo 111. ad h. 1. et
Scnoliasten in editione Epist. Cathol. cura Cl. Mat-
thaei. Rigae MDCCXC1I, pag, 223-
 
Annotationen