Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] II.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0053
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
in loc. Phil. 11, 5-11,

43

locis parallelis tam apertam haberet commenua.
tionem, tamen desererent aliamque sequeren-
tar. Inter hos autem omnium maxime referen-
di sunt ii, qui verbis illis g7r«'Jotwojv xul eiu-
^yg/wv v.yJ xoiTcc^doviMv omnes omnino signisicari
statuerunt. Hi enim verilhme sane monuerunt,
voluisse Paulum vniuersam omnium, quotquot
Jint, notionem in lectorum animis excitare, dum
per [JLe^icrfjLov eam declararet. Hoc enim v.ti-
que consilium eius fuisse, eumque adeo tribus
illis commemorandis omnes naturas ratione
praeditas, quae in vniuerso rerum creatarum
ambitu reperiantur, significare voluisseo), in
oculos profecto sponte incurrit. At in eo ta-
men a vero illi aberrarunt, quod vel plane nol-
lent accuratius definiri, de quibusnam nunc no-
minarim sit cogitandum, sed vnam vniuersita-
tis rerum creatarum notionem teneri p), vel
etiam solos homines eorumque vniuersam mul-
titudinem nunc signiiicari contenderent q). Pri-
us
o) Quod consilium eius bene agnouit Eucb. Ferd.
Clirist. Oertel in Chtijlolog. pag. 393- neque fugit
etiam S. V. Graefenbainium, qui in Dijjeriat. ad
h. I. pag. 14. ab eo admittendo parum alienum se
prosessus est.
p) Quae sententia probata v. c. est S. V. Niemeyero
in Comnientat. in h.l. (Hal 1793- 4.) pag. IO.
itemqueGablero \nDiar.theotog\}o\.X\fy. Part. VI.
pag, 619 et Heinrichsio in Annott. ad h. I.
q) In quam sententiam magis inclinare vidstur Graea
senhaiutus 1, i.
 
Annotationen