Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0233
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
interpretationis fubfidio.

n n s*
5
ris inde hoc artificio nihil intelligendi exercitati
egregie sunt, cum aetas eos et vitae genus ad
interpretationem librorum appellit, e quibus
maiores disciplinae discuutur, eos non aliter in-
terpretando tractant, quam tractare didicerant,
e quibus humanae veritatis doctrina haurienda
erat. Verba enim et Ebraica et .Graeca vulga-
rium Lexicorum ope in vernaculam aut Latinam
semibarbaram orationem vtcunque conuertunt:
quae raro commodum sensum esficiunt. Hanc
difficultatem porro vt tollant, ad rerum natu-
ram suasque opiniones confugiunt. 1 urn vero
mi sere saepe verba ad sensum vtcunque commo-
dum efficiendum torquent, difficiles, obscuras
atque ab vera vi verborum alienissimas interpre-
tationes enituntur, nec modo saepe vident in
rebus, quod iis non inest, sed etiam nori vident,
quod inest. Hinc philosophi, tum antiqui tum
recentiores, quas animo obuersanses habent, ex
suo systemate, notiones, verbo quoque audito,,
cum omnibus inde ductis placitis, verbis Spir.
S. subiecerunt. Theologi autem, non satis in-
structi ab linguarum scientia, sed ea, quam di-
ximus, ratione contenti, verbis cuiusque loci
non intellectis subiecerunt sententiam aliunde
ex libris diurnis cognitam, sed de qua scriptor
tum non cogitauerat. Hinc diuersarum Tecta-
rum Theologi eadem saepe verba in diuersas
sententias distrahu.nt, cum magna quisque fidu-
cia, prout, vsu loquendi non percepto, a pue-
ris de hoc vei illo ioco cogitare didicerant. Fa-
7. P ctuin
 
Annotationen