Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0118
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
H4 SUskind: symbolae ad illnflt.
si secutus, nec codice Marcionitico ipse vsu
efie putari queat»
Omnino (vt ingenue fateamur) haud intelii-
gimus, cur in se iam incredibilis adeo videri
debeat ista scriptorum ecclesiasticorum crimina-
tio, qui Marcionem mutationum, in suo euan-
gelii Lucae codice factarum, accusant. Quodsi
enim ea, quae scriptores hi, inprimis Tertullia-
nus, narrant de Marcionis euangelio, discer-
nas ab eorundem de hac re indicio, clamore,
canniciis s et dicteriis, quibus haereticum, odio
scilicet dignissimum! proscindere ac damnare
ex suo sensu {quem participare nos nequaquam
volumus) non dubitarunt; res omnis, quate-
nus est in facto posita, eo redit: vt acerri-
mus Iudaismi, omniumque quae Iudaismum
sapere ipsl viderentur, aduersarius, qui idem
Jesum certe nonnisi vera docuisse statueret, ea,
quae ex suo systemate vera habere non poilet,
aut quae cum eodem non consentirent, a ieiu
dicta esie, aut vere euenisse negauerit, aut alia
nonnulla haud magni certe momenti ell'e repu-
tauerit, itaque loca euangelii Lucae, quae ta-
lia continerent, aut interpolata esse, aut (qui-
cunque demum scriptor fuerit) certe vera non
continere s), a priori (vt aiunt) decreuerit,
aut,
s.) Marcionem modo boc, modo iilud stafuisie, ap-
parere nobis videtur, collatis inter se Tertulliano
(vici, locum not. o.) et Irenaeo. Cf. si placet,
quae diximus in S. R. Flattir Magazin fiirchrifi-
liche Dogmatik und IVIoral. St. 6 T xO sqq»
 
Annotationen