Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] V.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0157
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
quaedam euangeliorum loca. 153
et illam referentur. Primaria potius iudaicae
religionis, et librorum V- T capita christianis
exgentilibus quoque ad intelligendum adeo no-
xiae religioni*. christian ie, cum illa intime con-
iunctae, ex eaque nexae, indolem, maxime
necessaria erant, itaque non ignota illis fuisse
censenda sunt, ssue ex priore cum Iudaeis com-
mercio, tanquam proselyti etc., siue ex insti-
tutione chrisiiana, quae simul illa complectere-
tur, ea cognita habuerint. — Omnium mini-
me int^lligimus, cur hymnus Mariae, ex locis
V. T. partim compoftius, exgentilibus ingra-
tus esie debuerit. Si modo verba, quibus ex-
primuntur res in hoc hymno significatae, apta
erant, et sensus, qui verbis istis exprimuntur,
conueniebant loco, tempori, occasioni, perso-
nae; quid, quaeso! intererat Chrifiianorum
exgentilium, vnde haec verba petita essent?
aut cur taedium legentibus afferre debuissent
verba ista ideo, quod ex V. T. petita essent?
An vero tum sententiae, tum dictio V T.,
praesertim in libris poeticis, ita abhorrent ab
omni vel veritate, vel pulchritudine, vt a ne-
mine omnino, nisi Iudaeo, sine taedio legi pos-
lint? —
IX. Praeter locum Luc. IV 22. (de quo
uro. VU vidimus) alius adhuc in authentica
Duangelii Lucae parte locus, (VI [, 18. sq,)
cui repugnent cap. I. II., ad confirmandam ho-

rum
 
Annotationen