Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI Heft:
[Argvmentvm] VI.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0207
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
vertendo notisque Ukifirando. 203
Sed, ne quid dissimulem, mihi arridet altera
explicatio, Herdero ac Bavero probata, cui,
ex meo quidem iudicio, loci nostri nexus cum
versu antecedenti haud parum momenti addit.
Proinde haec verba improprie ac tropice intelli-
go de desiderio vehementissirbo, quo noster in
Deum feratur, et propemodum consumatur.
Hebraeos ita loqui solere, alia loca, vt Ps. CX1X.
Si. 82. LXXXLV. 3. Prou. V. 11. nobis per-
suadent. Iam cum noster in Vers. 25. dixis-
set, se nihil quicquam praeter Deum desidera-
re; sane facile fieri potuit, vt eandem ideam
nunc affirmatiue repeteret: Ego totus vehe-
mentissimo tui desiderio ssagro. Herder : Ver-
iangend zehret fich mein Leib ab und mein Geijl.
Certe vulgaris explicatio idearum seriei, quae
nunc in animo auctoris fuit, nescio quid alieni
inferre mihi videtur. —
Deus est 'pSn, portio mea. Quae loquen-
di ratio a Leuitis originem duxit, qui cum non
ipst agros possiderent, nec, vt reliquae tribus,
portionem terrae Canaaniticae accepissent, de
epulis sacrisicalibus, victimis aliisque rebus a
populo in templum afferri solitis viuebant; vn-
de Iehoua eorum nSnj ^ phn, portio ac pe-
culium vocatur. Num. XV11I. 20. Deut. X.
9. Hinc Assaphus Deum dicit portionem suam,
i. e. Deum suum, quod ipsi summum bonum
censeatur, in cuius possessione ipse acquiescat.
Ceterum conf. Ps. XVI. 5. ibique Pl, Reu. Ro-
senmulleri Schoiia, Vol. I. Vers.
 
Annotationen