Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0261
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
oeconomiae patriarchalis.


§. XIV.
Patriarchae Cananaeam libere cum gregibus fuis ptruaga*
ii juHt.
Quae cum ita sint. igitur Patriarchae Ca-
nanaeam vniuersam, a borea vsque ad austrum,
nemine impediente, cum gregibus suis perua-
gati sunt, Gen. XII, 6. 8- in Aegyptum vsque
delati v. 10. indeque per australe latus ad inte-
riora Palaestinae remeantss c. XIII, 1. seqq.
Quin Abrahamo, Surge, inquit Deus , peram-
bula terram lianc fecundum longitudinem ipfius, et
latitudinem. Lotus vero, cum ab Abrahamo
digressus esset, in sordanica planitie diuersis
Rationibus ad Sodoma vsque perrexit c. XIV,
12. Et quamuis Isaacus in auslrali potisiimum
tractu apud Beersabe haesisset c. XXIV, 62.
c. XXV, ri. tamen aliquamdiu in regia quoque
Gerarensi c. XXVI, 1. seqq. deinde vero in val-
le Gerarensi degit v. 17. seqq. tandem circa ex-
trema vitae apud Hebronem (forte vt morti vi-
cinus, ab sepulcro familiae suae, quod Abra-
hamus illic emerat c. XXIII, 20. abeiTet pro-
pius) habitauit, c. XXXV, 27. Sed et Taco-
bus, ex Mesopotamia redux, per Gileaditidem
et Machanaimum greges suos duxit c. XXXL
47. c. XXXII, 3. indeque porro per Penuelem
v. 3 r. vsque ad Succothas progressus c. XXXIII,
17. hinc Sichemum versus mouit v. 18- inde
vero Luzam, quae et Bethel dicta fuit, c. XXXV,
1. seqq. porro Bethlehemum v, 16. etMigdal-
8. R Eder
 
Annotationen