Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0300
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
496 C. B. Michaelis: de antiquitatibus
XXX, 30. Quod vero ad Iacobi filios attinet,
oportet illos , ac liberos eorum , admodum ad-
olescentes vxores duxisTe; vti Henr. Ains-
Worth apud [o Clericvm ad Gen XXXVIH,
I, ex temporum rationibus ossendit: quem mo-
rem fellinandi coniugii populus ludaicus hodie-
num seruat. Ceterum cum felix et exoptatum
matrimonium non a propria hominis cireum-
spectione et lapientia, nec a patrum, aliorum-
que siue cognatorum, siue amicorum, licet opti-
me erga nos adfectorum, cura, sed praecipue
a Deo, et prouida eius benignitate, pendea*-;
igitur Patriarcharum fides ac pietas erga Deum
tum quoque inprimis enituit, cum thori sociae
legendae illis fuerunt. Exemp'um , idque ae-
disicationis plenisiimum, et matrimonii candi-
datis omnibus, eorumque parentibus, intuen-
dum ac imitandum, historia Abrahami et Isaaci
praebet: quorum ille cum atriensem suum ad
ducendam isaaco vxorem in Mesopotamiam ab-
legaret. pia fiducia, dominvs, inquit ei, Deus
caelorum, qui me duxit ex domo patris mei, et
ex terra cognatorum meorum, quique locutus
e sit, et iuraiut mihi, dicens, Semini tuo dabo
terram hanc, is mittet angelvm svvm an-
te te , ut ducas vxorem filio meo inde, Gen.
XXIV, 7. Nec minor hac in re serui pietas,
qui, vt missione sua rite, et ex heri sui voto
defungeretur, precibus ante omnia ad Deum
conuersus, domine, inquit, Deus heri mei
Abrahami, occurrere fac, quaefio, (puta decen-
tem
 
Annotationen