Tibullus, Albius
Albii Tibulii Elegiae — Tölz, 1920

Page: XXXVI
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/tibullus1920/0042
License: Wahrnehmung der Rechte durch die VG WORT (VGG § 51, 52) Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
Rusticus e lucoque uehit, male sobrius ipse,
Vxorem plaustro progeniemque domum.
Sed Veneris tunc bella calent; scissosque capillos
Femina perfractas conqueriturque fores:
Flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse
Flet sibi dementes tam ualuisse manus.
At lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat;
Inter et iratum lentus utrumque sedet.
A, lapis est ferrumque; suam quicumque puellam
Verberat: e caelo deripit ille deos.
Sit satis e membris tenuem rescindere uestem,
Sit satis ornatus dissoluisse comae,
Sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus
Quo tenera irato flere puella potest.
Sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque
Is gerat et miti sit procul a Venere.
At nobis. Pax alma, ueni spicamque teneto,
Perfluat et pomis candidus ante sinus.

XXXVI
loading ...