Tibullus, Albius
Albii Tibulii Elegiae — Tölz, 1920

Page: XXXVIII
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/tibullus1920/0044
License: Wahrnehmung der Rechte durch die VG WORT (VGG § 51, 52) Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
QVISQVIS ADEST, FAVEAT:
fruges lustramus et agros,
Ritus ut a prisco traditus exstat
auo. / Bacche, ueni, dulrisque
tuis e cornibus uua/Pendeat,
et spicis tempora cinge,Ceres.
Luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
Et graue suspenso uomere cesset opus.
Soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
Plena coronato stare boues capite.
Omnia sint operata deo: non audeat ulla
Lanificam pensis imposuisse manum.
Vos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris,
Cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
Casta placent superis: pura cum ueste uenite
Et manibus puris sumite fontis aquam.
Cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras
Vinctaque post olea candida turba comas.
Di patrii,purgamus agros,purgamus agrestes:
Vos mala de nostris pellite limitibus,
Neu seges eludat messem fallacibus herbis,
Neu timeat celeres tardior agna lupos.
Tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
Ingeret ardenti grandia ligna foco,
Turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,
Ludet et ex uirgis exstruet ante casas.
Euentura precor: uiden ut felicibus extis
Significet placidos nuntia fibra deos *

XXXVIII
loading ...