IV
temato nerveo administretur et regatur, non facile expeditu atque explicatu est.
Haec res densa et quasi inpenetrabili caliginc tecta ab omni aevo torsit ingenia
Philosophorum ac Medicorum, qui tamen post multos et serios lucubrationum
conatus niliil certi et indubitati, sed meras tantummodo hypotlieses proposuerunt
non ex rationibus certis et evidentibus, sed ex conjecturis et opinionibus deductas,
uti facile patebit examinanti varia eorundem systemata.
Quidquid certi et perspicui adhuc de structura et vita cerebri ejus-
que relatione ad functiones corporis atque animi innotuit, praecipue Anato-
miae et Physiologiae comparatae debemus. Veritas hujus asserti ab omni-
bus fere Anatomiae et Physiologiae cultoribus agnoscitur. Pauci tantum, quo-
rum judicium vcl malevolentia atque livore perturbatum est, vel ignorantia
cum summa stoliditate conjuncta impeditur, hanc veritatem respuunt In-
vestigationes Zootomicae cerebri et nervorum a viris maximi nominis institu-
tae sunt permultae, ex quibus intelligitur: Systema nerveum in animalium
serie ad unum quemdam, eumque genericum typum conformatum esse, et as-
cendendo ab imperfectis animalibus ad perfectiora et ad hominem usque hoc
systema novarum partium appositione et contextu sensim augeri, parique gradu
ad praestantiores et nobiliorcs usus evectum et comparatum esse.
Nuinerus organorum sensuum in animalium serie ab infimis ad superiora
increscit, et pari modo encephalus magis complicatus ac evolutus conspicitur.
Sunt quidem animalia, quae aut visu, aut auditu, aut olfactu praevalent;
omnibus autem sensibus communiter complexis, homo caetera antecellit ani-
malia; atque etiam separatim consideratis, si non quoad aciem saltem quoad
judicium differentiarum scnsibilium superat. Ita quoque cerebrum hominis
in evolutione et conformatione partium longe antecellit cerebro bestiarum.
Celeberrimus Socmmerring dogma proposuit: encephalum hominis ratione ha-
bita ad nervorum molcm indc provenientium rnajorem esse, quam in alio
animali, quod omni jure suffragium tulit clarissimorum virorum de ence-
phalotomia bene meritorum, et quod etiam nostris investigationibus com-
probatur. Homo praeterea maximo cerebro pro mole medullae spinalis,
pyramidum, olivarium, cerebelli et corporum bigeminorum gaudet. Prae-
stantia ergo et virtutcs cerebri humani peculiares a majozi massa substantiae
medullaris in hemisphaeriis accumulatae penclere videntur. In mammalibus
eamdem fere cerebri constructioncm ac in homine observamus sed longe minus