Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Tomasi, Giuseppe Maria; Wyssing, Heinrich Renward [Oth.]
Indicvlvs Institvtionvum Theologicarvm Vetervm Patrvm — Lucernæ: Typis Henrici Renvvardi Wyssing, 1725 [VD18 14738937]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.57808#0010
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
INDICULUS



Interim ut primoribus labris aliquid gustent studiosi ex hoc gener<
doffrinae , expono Indiculum hunc ante complures annos privato usui
ineo confeffum , nunc vero expolitum , Opusculcrum Veterum Pa-
trum ; quae universam ferme complectuntur Theologiam theoreticam,
& pra&icam. Qua in re imitatus Theodoretum Epiicopum Cyri, qui
simul junxit Haereticarum fabularum compendium, & Epitomen Di-
vinorum Decretorum j libellos utriusque generis /elegi , & qui sacra
nostrae Religionis dogmata docent; & qui adversos, pugnantelque hae-
reticorum errores detegunt; sic enim fiet, ut monstrosis figmentis ho-
minum visis , divinae pulchritudo veritatis refulgeat magis, vitatisi.
que ab hac parte gurgitibus, & voraginibus , illinc rupibus, & praeci-
pitiis, Spiritu nos Sancto ducente manu Ecclesiae matris nostrae, recte
ducamur in omnem veritatem.

Ephes.
IV.

Cererum quo utilior lefturis scripta veterum Patrum noder hic pro-
deat Indiculus, non alienum duxi', aliquas ex multis, quae afferri posi.
sent, hoc loco praemittere monitiones, quae maxime conducunt rectie
intelligentiae Patrum, ut paratior sit animus legendis.
I. Solent Patres usurpare vocabula, modosque loquendi in ea sse-
pissime signisicatione verborum , quae in divinis Literis habetur. Ex-
empli causa, Eutrapeliam Aristoteles quidem inter virtutes collocat, seci
Apostolus inter vitia ; quod enim Latinus interpres dixit Scurrilitatem ,
Graecus sermo,quo scribebatApostolus,habet Eutrapeliam Jlomm utrum
lequerentur Patres in hujus vocis usu, Philosophum ne ? an Apostolum ?
Certe qui in Scripturis san&is instituti erant, quum ad populum verba fa-
cerent assuetum non scholae Atheniensi Philosophorum,sed Hierosolymi-
tanae scholae Apostolorum,aliter non i ntellexerunt hoc vocabulum,quam
quomodo intellexit Apostolus ; nec velut ambiguum explanaverunt,
sedabsolute damnarunt. Lege S. Jo. Chrylbstomum hom. 6. in Mat-
thaeum in parte morali, & in Epistolam ad Ephesios , & Theodoretum
in eamdem Epistolam Graece, prout ipsi scripserunt.
II. Cumscirent Patres cum Apostolo sese debitores esse lapientibus
& insipientibus , scriberentque non ad inanis gloriolae auras aucupan-
das , eo de Religione stylo disserebant, ut a docftis pariter, & ab indoffis
i ntell i gerentur. Quare vocabula, modosque loquendi ex communi usit,
popularique sermone desumebant ; popularibusque patinis divini verbi
cibum dabant tempore opportuno. Id quod valde notandum est in le-
. ■. ' ~ ■ stione
 
Annotationen