Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
63


HPAKAEI-

BAYSaNOS
E$E£I02,



Eraclitvs Physicus,Blysonis filius,Ephesius,Xenophanis,
& Hippasi Py thagorei auditor, claruit Oly mpiade l x i x. quo
quidem tempore Darius, Hystaspis fiiius, rex Persarum, He-
raclitum cupiens audire, de rebus naturalibus disputantem,
ad eum epistolam scripsit, quam adducit Laertius, rogans, uc
ad se ueniret. Fuit autem Heraclitus obscurus cognomento di£fcus; librum
cnim de natura inscriptum reliquit, in quo quid diceret, intelligi noluit:
itaque in Dianae illum Ephesix templo deposuiile aiunt, ut a solis eruditis
legeretur -■, a Cratete deinde in Graeciam allatum, & Graecis philosophis
communicatum fuissfe ■> ab eoq; Heracliteos philosophos appellatos. Cum
ab hominum coetu, firequentiaq; Heraclitus in solitudinem se uastam ab-
didisfet, asslduo herbarum usu, quibus uescebatur, in intercutis aquae mor
bum incidit. cui cum mederi cuperet, in urbem se rursiis recepit, & a me-
dicis per aenigmata sciscitabatur, an fieri posfet, ut ex imbre siccitas gi-
gneretur. quibus non intelligentibus, boup stabulo inclusus, atque pin-
gui fimo obrutus,eo calore putans noxium humorem exhauriri posse,
lx aetatis anno interiit,ut quidam addunt,a canibus laceratus.

ZENO
 
Annotationen