Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
P* VERGILI MARONIS ECLOGA TERTIA
MENALCAS DAMOETAS ET PALAEMON

MENALCAS
Dic mihi Damoeta,, cuium pecus? an Meliboei?
DAMOETAS
Non, verum Aegonis ; nuper mihi tradidit Aegon*
MENALCAS
Infelix o semper oves pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora;
et sucus pecori, et lac subducitur agnis*
DAMOETAS
Parcius ista viris tamen obicienda memento*
novimus et qui te transversa tuentibus hircis,
et quo - sed faciles nymphae risere -- sacello*
MENALCAS
i um, credo, cum me arbustum videre Miconis
atque mala vites incidere falce novellas*
DAMOETAS
Aut hic ad veteres fagos cum Daphmdos arcum
fregisti et calamos: quae tu perverse Menalca
et cum vidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses*
MENALCAS
Quid dommi faciant, audent cum talia fures ?
non ego te vidi Damonis pessime caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
et cum clamarem: quo nunc se proripit ille?
Tityre coge pecus! tu post caredta latebas*

22
 
Annotationen