Vergilius Maro, Publius ; Maillol, Aristide
The eclogues of Vergil: in the original Latin with an English prose translation — London, 1927

Page: 104
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/vergilius1927/0114
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile

NCIPIT VITA PUBLI VERGILI MA
RONIS QUAM SCRIPSIT CAIUS
SUETONIUS TRANQUILLUS RE
TRACTAVIT AELIUS DONATUS *
P* VERGILIUS MARO MANTUANUS
parentibus modicis fuit ac praecipue patret quem qui
dam opificem figulum, plures Magi cuiusdam viatoris
initio mercennarium, mox ob industriam generum
tradiderunt, egregieque substantiae silvis coemendis
et apibus curandis auxisse reculam, natus est Cn* Pom
peio Magno M* Licinio Crasso primum conss* iduum
Octobrium die in pago qui Andes dicitur et abest a
Mantua non procul praegnas eo mater somniavit
enixam se laureum ramum, quem contactu terrae co
aluisse et excrevisse dico in speciem maturae arboris
refertaeque variis pomis et floribus, ac sequenti luce
cum marito rus propinquum petens ex itinere dever
tit atque in subiecta fossa partu levata est* ferunt in
fantem ut sit editus neque vagisse et adeo miti vultu
fuisse, ut haud dubiam spem prosperioris geniturae
lam tum daret* et accessit aliud praesagium, siquidem
virga populea more regionis in puerperus eodem sta
tim loco depacta ita brevi evaluit tempore, ut multo
ante satas populos adaequavisset, quae arbor Vergilii
ex eo dicta atque etiam consecrata est summa gravi
darum ac fetarum religione suscipientium ibi et sol
ventium vota* mitia aetatis Cremonae egit usque ad
virilem togam, quam XV anno natali suo accepit is
dem illis consulibus iterum duobus, quibus erat natus,
104
loading ...