Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
P* VERGILI MARONIS EGLOGA NONA
MOERIS LYCIDAS



LYCIDAS
Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

MOERIS
O Lycida vivi pervenimus, advena nostri,
quod numquam venti sumus, ut possessor agelli
diceret, haec mea sunt; veteres migrate coloni*
nunc victi tristes, quoniam fors omnia vertat,
hos illi, quod nec vertat bene, mittimus haedos*
LYCIDAS
Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique lugum demittere clivo,
usque ad aquam et veteres lam fracta cacumina fagos
omnia carminibus vestrum servasse Menalcan*

MOERIS
Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
nostra valent Lycida tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila veniente columbas*
quod nisi me quacumque novas incidere lites
ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas*
LYCIDAS
Heu cadit in quemquam tantum scelus? heu tua nobis
paene simul tecum solacia rapta Menalca,
quis caneret nymphas, quis humum florentibus herbis
spargeret aut viridi fontes induceret umbra,
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras:
84
 
Annotationen