Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Verrius Flaccus, Marcus; Foggini, Pietro Francesco [Hrsg.]
Fastorvm anni Romani a Verrio Flacco ordinatorvm reliqviae: ex marmorearum tabularum fragmentis Praeneste nuper effossis collectae et illustratae — Rom, 1779 [Cicognara, 3222]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.28056#0075
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
’■
it!


APRILIS
Aec Tabula Fartorum Aprilis pauciores indicat dies quam superior
Ianuarii,sed eius, quae reperire sors tulit, fragmenta multo minus
tum temporis, tum ruinae iniurias passa sunt. Itaque ex his po-
tissimum fragmentis certior fadtus sum altitudinis, ac latitudinis ceterarum Tabu-
larum, & quod unaquequae Tabula non ex una constabat marmorea lamina, sed
ex pluribus apte inter se coniun&is.
. . . VINIRI QVOD EA CVM . . . . AE REGIS . . . . VM A QVO P. R.
ORTVS E ... ] Supple : Aprilis a venere ; seu : facer veneri ,* & deinde caussam
Verrius affert, forte , qvod ea cvm Anchife parens suit Aeneae regis qui genuit
IuIvm a qvo popvlvs romanvs ortvs ust. Ovidius (a) r
Martis erat primus mensis , Venerisque fecundus ,
Haec generis princeps , ipsius ille pater *
Et de Romulo loquens (b) :
Vtque fero Marti primam dedit ordine fortem,
jfuod fibi nafcenti proxima cmffa fuit ;
Sic Venerem gradibus multis in gente repertam
Alterius 'voluit menfs habere locum .
Demum hos gradus recensens subdit (c) :
Proximus Anchifes, cum quo commune parentis
Non dedignata efl nomen habere Venus .
Huius opinionis au&ores nominat Varro (d) Fulvium Flaccum, & Iunium Grac-
chum , unde Censbrinus (e) de die natali : Nomina, inquit , decem menfibus anti-
quis Romulum fecijfe , Fulvius , & Junius auclores funt ; quidem duos primos
a parentibus fuis nominajfe , Martium a Marte patre , Aprilem ab Aphrodite , i de si
Venere, unde maiores eius oriundi dicebantur . Et Macrobius enarrans (f) , quomodo
annum ordinaverit Romulus , camdcrn opinionem ita exponit : Secundum menfem
nominavit Aprilem , ut quidam putant cum adspiratione , quafi Aphrilem , ^ hanc
Romuli fuijfe afserunt rationem, ut primum quidem menfem a patre fuo Marte , fe-
cundum ab Aeneae matre Venere nominaret : hi potissimum anni principia ferva-
rent, a quibus efsiet Romani nominis origo , cum hodieque in facris Martem patrem ,
Venerem genitricem Vocemus.
VINIRI ] Sic in marmore, fortassis blandiloquentiae caussa. Porro neminem praeterit
illud Gellii (V) , quod Jane quam confuetum veteribus suerat litteris E , I ple-
rumque uti indifferenter , habent enim , docente Varrone (/?) , 1 cum E magnam
commu-


(a) Ovid. Fast. I. v. 39.
(b) Fast. xv. v. 25.
(c) Jbid. v.35.
(d) Varro de L. L, lib. 5.

(e) Censorin. cap. 22.
(s) Saturn. lib. 1. cap. 12.
(g) Geli. Nod. Att. lib. 10. cap. 24.
( b ) De L. L, lib. 5.
 
Annotationen