Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Verrius Flaccus, Marcus; Foggini, Pietro Francesco [Editor]
Fastorvm anni Romani a Verrio Flacco ordinatorvm reliqviae: ex marmorearum tabularum fragmentis Praeneste nuper effossis collectae et illustratae — Rom, 1779 [Cicognara, 3222]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28056#0103
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
25»>^jpi*.
26,^pr,

APRILIS 67
mirum csse quod haec templa in remotiore Urbis regione posita vulgares puellae
frequentare solerent , potiusquam Veneris Erycinae aedem , quae prima Romae
dedicata est , fatalibus Sibyllinis libris inspestis ; erat enim haec in Capitolio , quod
haud decebat , ut illae sua frequentia dehonestarent. Haec aedes dedicata est
A. U. C. dxxxviii. , aedes vero ad portam Collinam anno dlxxii. (a),
PROXIMVS SVPERIOR ] Haud necesse arbitror hunc latine loquendi modum >
quo Verrius utitur , exemplis illustrare . Plura praestat Tullius.
HVNC. DIEM. DIVVS . CAESAR. ADDIDIT ] Nota Verrii diligentiam. Uti-
nam hoc eius Calendarium haberemus integrum 1 Adi quae superius adnotavi
ad diem 29. Ianuarii.
LVDI FLORAE ] In Calendario Maffaeiorum lvdi fior. , & duobus quoque se-
quentibus diebus apposita est nota , lvdi , prout in nostra tabula . Verum in Ca-
lendario Vindobonensi nota, Ludi Florales, apponitur Pr. Kal. Maias 5 & deinde
v. Non. Maias : Floraliaci. Mancum est Calend. Maffaeiorum in tribus primis
mensis Maii diebus: & nullum repertum est ha&enus fragmentum marmoreae ta-
bulae , in qua eiusdem mensis Maii fastos dies Verrius ordinaverat. Incipiunt
a mense Maio sragmenta Calendarii Venusini , & in eis hae notae , si editoribus
fides , legebantur : Calendis Maiis lvdi lar. , iv. Nonas lvdi , v. Non. lvdi
in circo , vi. Nonas florae sed puto deseriptores perperam to florae
stisiunxisse a nota, lvdi in circo. Ludi Florales, qui incipiebant iv. Kal. Maias,
complebantur iv. Nonas , ut ex Ovidio colligitur , seu v. Nonas , ut indicat
Calendarium Vindobonense j & agebantur in Circo , cui nomen Circus Florae , quem
Sextus Rufus, & P. Vivftor collocant in Regione vi. Nardinius sibi finxit Floralium
festum fuisse duplex, alterum, quo Ludi in Theatro Florae, & alterum, quo alius
generis Ludi agebantur in Circo Florae . Sed contra Ovidius (b) idem esse Sacrum
Florale, quod mense Aprili, & quod mense Maio agebatur, testatur , sic enim cecinit:
Exit ssi in Maias Sacrum Florale Calendas;
& deinde (c) Floram ipsam alloquens inquit:
Incipis Aprili, tranjis in tempora Maii:
Alter te sugiens, cum venit alter , habet.
Cum tua (int, cedantque tibi confinia menfum ,
Convenit in laudes ille, Vel ifte, tuas.
Neque alius profe&o fuit Circus Florae, aliud Theatrum, ut Nardinius sibi finxit.
Circus Florae , qui eiusdem Florae templo in monte Quirinali proximus erat,
a vario ludorum genere, qui in eo agebantur, theatri etiam nomen obtinuisse vi-
detur . Eos ludos deseribit Ovidius , & saepe commemorat Martialis i & quia
ludicris exercitationibus mos fuit omnem lasciviam obscenitatemque superaddere,
iure merito irrident, ac detestantur Arnobius , & La&antius (c). Quinetiam
Cato contra Floralium obscenitatem postquam semel theatro abiisset , librum
edidisse dicitur, inseriptum, ut Gellius habet (/), de re Floria . Imperator Galba,
cum esset Praetor , commissione Ludorum Floralium , novum spe&aculi genus,
elephantos funambulos edidit, teste Svetonio (£). Instituta sunx. Floralia iv. Kal,
Maias , auctore Plinio (£) , Vrbis anno dxvi. ex Oraculis Sibyllae , ut omnia bene
deflor e fierent; sed Velleius seribit (i) : Torquato, Sempronioque Cof. Brundufium co-
loniis occupatum, ?J> posi triennium Spoletium : quo anno Floralium Ludorum faSlum
est initium $ qua de re, cum Torquatus ,&Sempronius, secundum Livium, Consu-’*
latum gesserint ann. dx. , initium Floralium , quod post triennium factum est, re-
trahendum videtur ad an. U. C. dxiii. , & textus Plinianae historiae emendan-
1 2 dus,

(d) V.Livium lib. at., & lib.40.
(&) Ovid. Fast. iv. v. 947.
(c) Fast. v. v. 185.
(d) Arnob. lib.7. adv. Gentes.
(e) La&ant. 1. 12.

(si) Nost. Att. lib. 9. cap. 12.
(g) Sveton. in Galba cap. 6.
(b) Plin. lib.18. c.69.5.5.
(i) Velleius lib. i.
 
Annotationen