Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Verrius Flaccus, Marcus; Foggini, Pietro Francesco [Hrsg.]
Fastorvm anni Romani a Verrio Flacco ordinatorvm reliqviae: ex marmorearum tabularum fragmentis Praeneste nuper effossis collectae et illustratae — Rom, 1779 [Cicognara, 3222]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.28056#0168
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
130 N O T A E S
tur , sed Mesfallac ex Calendis Maiis suffe&us
fuit M. Titius , & idcirco bellum Astiacum,
quod confe&um est IV. Non. Septembres ,
in Calendario Amiternino dicitur confe&um
AVG. et titio cos. Puto autem etiam notam
appositam in Calendario Maffaeiorum : hoc
DIE FER. nep. ad hunc diem pertinere, cum
enim navali praelio apud A&iutn M. Antonium
Augustus vicerit, idcirco inditurae videntur
Feriae Neptuno, cui imperium pelagi,/aevum-
que tridentem forte datum .
D. 3. Calendarium Amiterninum notat an-
nuam supplicationem , quia Caesar Augustus
hoc die vicit in Sicilia Calvisio ,& Censorino
Coss., qui signant A. U. dccxiv. al. xv. At
bellum Siculum , quod contra Sextum Pom-
peium Magni F. Augustus gesfit, annos septem
circiter traxit,& confecit A. dccxvii. al. xvill.,
quo etiam ob eamdem caussam ovans ingressus
est Urbem Idibus Novembris, ut Fasti Capito-
lini testantur : & post hanc ultimam vidoriam
statutum esse, ut quo contigerat die supplicatio
perennis fieret,tradit Dio lib.XLix. §.15. Cal-
visio autem& Censorino Coss. Caesar Sextum
Pompeium in Sicilia prudentia vicit, & ad pa-
cem ineundam adegit; ex qua fadum est , ut
non fuerint amplius a Pompeio , qui Siciliam
occupaverat, commeatus interclusi ; & P. R.
ab ingravescente fame recrearetur . Vid. Dio-
nem lib.xLViil. Numquid creditum subsequen-
tis belli felicem exitum hinc evenisfe , ita ut
vel ultima vidoria signari deberet in Fastis
a Consulatu Calvisii ac Censorini ?
D. 4. Nota Calendarii Amiternini: lvdi ro-
MANi magni in erneo commit. ad hunc diem
spedat, quo etiam alia Calendaria eos ludos
indicunt . Pro voce commit. committuntur,
Purpurinus legebat: c. c. M. MIL., quas notas
referens ad usum prosiciendorum mistilium,
adis ludis , interpretatur: ducenta miffUium^
millia. Nugae .
D. 13. De Libonis coniuratione lege Taci-
tum Annal. sib. ii., ubi etiam narrat, ex Pom-
peii Flacci sententia constitutum suisse, ut
Iduum Septembrium die , quo se Libo interfe-
cerat , dies festus haberetur . I11 Calendariis
Amiternino^ & Antiatino hic dies notatur fcP.,
quod indicat sacrificium aliquod eo die fieri
confuevisse . Exstat apud Gruterum pag.cxvir.
num.3. fragmentum Fratrum Arvalium , in quo
eadem , qua Calendarium Amiterninum uti-
tur, phrasi memoratur sacrificium : ob detecta
NEFARIA CONSILIA CN. LENTVLI GAETVLICI,
quem coniurationis suspedum interfici iussit
C. Caligula, teste Dione lib. Lix. §. 22. Pur-
purinus autem inepte huc retulit Interamnen-
sem Inscriptionem de svblato providentia
CAESARIS HOSTE PERNICIOSISSIMO P. R. ; quae
profedo , ut rede sensit Pighius lib. 11I.

ELECTAE
Annal. pag. 559., Seianum manifesto respicit 5
in ea enim notatur Cos. Cn. Domitius Aeno-
barbus abraso alterius Consulis nomine , nem-
pe M. Furii Camilli Scriboniam , quia for-
tassis sub Claudio defecerat.
D. 14. Cl. v. Eugenius Guasco, autographo
marmore cum editis exemplaribus Calendarii
Antiatini conlato, animadvertit T0.1L Inscript.
Musei Capitolini pag. 15 9. mendose in eis
ad hunc diem legi : infer, di. cum in mar-
more insculptum sit , infer. DR. Hoc qui-
dem iam me etiam monuerat antiquorum mo-
numentorum indagator solertistimus a se com-
pertum fuisse , marmore oculis digitisque dili-
gentiisime explorato , Domnus Henricus San-
clementius Cremonensis Abbas Monasterii
SS. Andreae & Gregorii in monte Coelio.
Itaque en detedi sunt mensis & dies , quibus
A. U. DCCXLiv. al. xlv. Drusus , olim Deci-
mus , mox Nero , a Livia ex Tiberio Nerone
conceptus, etsi intra mensem tertium, post-
quam Augusto gravida nupserat, in lucem edi-
tus , Imp. Tiberii frater, Imp. Claudii pater,
supremum diem morbo obiit in aestivis castris ,
quae ex eo /celerata sunt appellata. Corpus
eius ad Urbem devedum , sepultumque est in
campo Martio; sed exercitus honorarium ei tu-
mulum excitavit, qui, teste Eutropio lib. vii.
cap.io. , apud Moguntiacum adhuc exstabat,
dum historiam suam scriberet sub Valentis prin-
cipatu. Svetonius in Cl. cap.r. excitatum fuisfe
honorarium illum tumulum dicit, ut circa eum
stato die quotannis miles decurreret, Gallia-
rumque civitates publice supplicarent. Sta-
tum hunc diem fuisse diem 14. Septembris
haud dubito . Vid. Svetonium cit. cap., & le-
quentibus, Dionem &c.
D. 17. Obiit Augustus xiv. Calendas Se-
ptembres , & cum ex Calendario Amiternino
innotescat, decretos ei esse hoc die caelestes
honores , & ex Dione lib. LVl. §.31. decretos
esfe a Senatu , qui, eius corpore in Urbem
illato , postridie est habitus : liquet igitur
Augusti funus elatum fuisse die ab obitu cius
trigesimo . In eo funere ex S. C., & publico
nomine Tiberius Augustum laudavit j quam
laudationem recitat Dio lib. cit., & in ea sub
finem Tiberius dicit, quod Senatus ,post plures
Augusto decretos honores, postremo semidevm,
ac immortalem eum esse statuerat . Igitur
in eodem illo Senatu editum fuisfe constat de-
cretum de Augusto consecrando , ac referendo
inter Deos , & divinis honoribus afficiendo.
Sic autem est consecratus : Centuriones , ut
visum erat Senatui , rogum incenderunt ,
& dum absumeretur , aquila ex eo emissio
sursum evolavit, quasi animam Augufti in cae-
lum ferens. Porro animadvertas velim , aliud
esse CAELESTES HONORES, & aliud CAELESTES
RELI-
 
Annotationen