Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
go. Quid de publico vulgatae vsu Trid. decr, 139
S. Scripturae lestionem suadeant: potius homines pro-
caces et superbos absterreanti donec depolitis vitiis,
assumptaque pia humilitate anitnum satis ad eam prae-
parauerint.
§• 3o.
Quid de publico vulgatae vsu Tridentimim de*
creuerit ?
Pro publicis S. Scripturae praelectionibus et cita-
tionibus Concilium trid. Sess. 4. vnam sic dictam vul-
gatam versionem latinam destinauit. Verba decreti
sunt: Insuper eadem sacrosancta Synodus considerans, non
parum utilitatis accedere posse Ec cie hae Dei, fi ex omnibus
latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrorum libro-
rum , quaenam pro authentica habenda sit, innotescat; sta-
ttiit et declarat, vt haec ipsii vetus et vulgata editio, quae
longo tot fecularum vsu in ipsii Ecclesia probata est , in
publicis legionibus, dijputationibus, praedicationibus et ex-
positionibus pro authentica habeatur, et vt nemo illam
reiicere quouis praetextu audeat vel praesummat. De hoc
decreto consideremus 1. eius vtilitatem. 2. Quanta ex
eo austoritas vulgatae tribui debeat? 3. Quomodo
Tridentinum vulgatam etsi non vbique authenticam,
tamquam authenticam praeseribei-e potuerit?
Vtilitas huius decreti , tam respestu plebis, quam
respedtu doctorum manifesta est. Si cuilibet oratori et
catechistae iuxta suutn arbitrium textus citare aut 8.
Seri-
 
Annotationen