Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
|.3O. Quid de publico vulgatae vfu Trid. decr. I41
xetcris versionibus in vsu esset: anre Hieronymum ve-
tus itala ; postea Hieronymiana, quam adhuc habemus.
Quod antiquis Ecclesiae temporibus solius Spiritus S.
vniuersam Ecclesiam gubernantis impulsu fiebat, hoc
recentissimis temporibus lege ecclesiastica prudenter sir-
matum est.
Intrinsece tamen authentica, hoc est , cutn vero di-
uinoque textu originali vbique consentiens, vulgata
'propter hoc decretum dici non debet. 1) Quia Con-
cilium trident. tantum vsum illius publicum praecepit,
addiditque, non quouis praetextu eam reiicere licere: ad-
eoque ex grauibus rationibus ab ea recedendi facultatem
non sustulit. a) Ipse Cardinalis S. Crucis, sessionisIV.
Praeses, finita congregatione hac supci re habita, iis,
qui vulgatae editioni resragabantur , in vnum vocatis
significauit, nullam ipsis esse querimoniae causam,-cum
libertas relicta esset, tum editionis illius emendandae,
tum ad sontes primogenios recurrendi. Sic testatur
Andreas Vega Franciscanus lib. 15. c. 9 . de iustificatio-
ne, atque se istud ex ipso Cardinale audisse ait. 3}
Correctores quoque Romani, qui sub aufioritate Cle-
mentis VIII. vulgatam emendatissimam ediderunt, erro-
res in ea relictos esse fatebantur in praefatione editionis
1592.: In bac peruulgata lectioneficutnonnulla consulto mura-
ita etiam «lia, quae mutanda videbantur , consulto immu-
tata relittaJunt. Itaque ob hoc decretum non maior audien-
tia vulgatae tribui debet, quam quod nullos errores
io
 
Annotationen