MONITUM BIBLIOPOLAE
AD HANC EDITIONEM.
iJ^olent permulti, qui insigne aliquod Opus
edendi curam suscep erunt, ipso statim Libri
initio, ssve ut praeclaram de eo opinionem men-
tibus hominum injiciant, sive ut emptores ma-
gis ailiciant, plurimas laudes in ejus commen-
dationem congerere, clariorum Virorum de eo
testimonia, si quae sint, proferre, ejusque cum
utilitatem & emolumentum , tum dignitatem,
& amplitudinem magnificis verbis extollere.
Quam ego consuetudinem etsi improbare non
audeo, minime tamen eam mihi nunc ne cella-
riam esse ita existirao, ut etiam supervacanea
videri possit. Ac li tibi quidem, humanistime
Lestor, praestantissimum Besombes Opus, quod
tibi laetus offero, multis commendare vellem,
perinde facerem, ac si lucente sole, atque om-
nia illustrante, in eo demonstrando, quod dies
est, diutius laborarem. Ita enimCl.Authoris
nomen apud omnes vel modice in rebus mora-
libus versatos celebre est, ut neminem esse pu-
tem, ad cujus aures cum maximo praeconio non
pervenerit: sin aliter, satis tamen cuique fue-
rit horum Trattatuum nonnullas pagellas le-
gi sse, ut etiam, me tacente, de eorum praestan-
tia, atque utilitate nullo sere negotio judicare
poslit