Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Bearb.]; Nitribitt, Franz Ernst [Bearb.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 1): De Ente, Sive Ontologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1771 [VD18 90785045]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.49595#0091
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
de Natura Entis Generatim. 83
unitatem originis, tum propter perpetuam similitu-
dinem partium , totiusque strufturx organicae , mo-
tuumque & operationum vitalium , tum propter ve-
ram identitatem partium plurimarum longiore saltem
tempore permanentium, tumpotissimum quoque ideo,
quia ejusdem semper animae domicilium est. Atque
hinc quoque jam patet, quomodo homo ipse semper
idem sit, licet corpus ejus reipsa non constanteridem
sit. Idem scilicet est , quia animam vere & perpetuo
eandem , simulque eam semper strucfturam & confor-
mationem omnium organorum partiumque extera-
rum corporis habet , ut & aiftiones affedlionesque
omnes animat , qua? a corpore dependent, similes
semper sint, & in corpore ipso nihil unquam sit, quod
non cum primis ejusdem initiis omnino congruat.
Sed aliter hac de re sentit Cl. LOCKIUS , qui L. II. de
intell. hum. Cap. 27. identitatem hominis ab identita-
te personx humana? distinguit, fierique posse docet,
ut quis idem constanter homo sit , quin semper etiam
eadem persona sit. Hominem enim appellat duntaxat
hominem , quatenus est corpus organicum & vivens,
personam vero , quatenus est ens vi intelligendi prx-
ditum : atque his ita politis , identitatem hominis,
ut identitatem cujusvis non tantum animalis , sed &
plantae, in unitate struftur® organica.’ & vitx consti-
tuit : identitatem vero personx explicat per consci-
entiam non modo prxsentium , sed & praeteritarum
astionum mutationumque reliquarum animx: cum
enim mens per hanc conscientiam intelligat , se esse
eandem ipsam , qua; antea fuerat, decernit Lockius,
identitatem anima , atque adeo identitatem personse
humans in eadem illa conscisntia sitam esse. Quare
cum homo eandem strucsturam vitamque corporis
retinere , aftionum vero mutationumque suarum ex-
terarum prxteritarum memoriam amittere possit, ho-
mo
 
Annotationen