Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
no* Partis I. Sectio I.
213. SCHOLION. Posse plura entia simul eo-
dem tempore existere, nemo negat : posse quoque
plura entia distimfta, live ejusdem, sive diversi spe-
ciei sint, simul in eodem loco existere, probabo in
capite sequenti: omnia denique entia distimfta abso-
lute, saltern a Deo ,discerni posse, nemo prudens vo-
care in dubium potest: cur enim Deus, qui omnia
distincftissime cognoscit, dignoscere illa nequeat, quo-
rum nullum idem ipsum est , quod alterum est ? Qui
igitur ita mecum sentiunt, propositionem modo a
me demonstratam nulla sane ratione negare possunt:
quid enim, Ii duo individua solo numero differentia
eodem loco ac tempore existerent ? anne illa nihilo-
minus discerni pollent? ita profetfio: at quomodo?
nam discernere nihil aliud est, nili difcriminare, seu
animadvertere discrimen, quod inter ea , qu® discer-
nuntur , intercedit: Ii igitur duo individua nec ex-
terna relatione temporis aut loci, nec discrimine ullo
interno differant, quomodo discerni possunt? aut si re-
vera discerni postint,neque tamen loco aut tempore dif-
ferant, quomodo discrimine omni interno carerepos-
sunt ? Sic itaque patet, eandem hanc propositionem
recfte appellari principium indiscernibilium posse;
mirorque ego vehementer, illam etiam a nonnullis
impugnari, qui ipsimet fatentur, in rebus perfetfta
similibus semper aliquod tamen inesse discrimen, quod
ab infinita saltern intelligentia perspici possit, nimi-
rum ipsum hoc ej]e , quod in una re insit, & non in
altera, & per quod una non sit altera. Sed cutLeib-
NITZIUs affertionem istarn principium indiscernibilium
vocat? quia illa, qu® solo numero differrent,discerni
non possent? at Leibnitzius, ejusque sectatores in
ea opinione sunt, nullo modo fieri posse, ut duo
entiaqu «cunque simul in eodem loco existant: istud
igitur si verum sit, jam ea etiam entia, qu® solo nu-
mero disserrent, perfecteque similia essent, necessa-
rio
 
Annotationen