Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0012
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
4

Partis II. Sectio I.

demonstratum habemus in Logica n. 3 7 1 .& n. 394.
Sed jatn illud maxime quatritur , utrum anima ho-
minis ens ab humano corpore diversum , an vero
corpus ipsum , aut saltem pars aliqua corporis sit ?
Dicunt nonnulli , animam esie ens illud , quod quis-
que per vocabulum ego designat: & pratterea , tesse
experientia intima , solemus nobis corpora nostra
tanquam objedta a nobis distimfta reprasentare: an
non hinc concludi poffet, animam reipsa esse quid a
corpore diversum ? Verum quoties vocabulo ego
non tantum animam , sed & corpus, totum nimi-
rum hominem designamus ? & tametsi proprie solum
id , quod in homine cogitat, cum homo de se ipso
cogitat, ego appelletur, hoc tamen ipsum in qute-
stioue est, an illud non sit corpus ipsum , aut saltem
certa quadam pars corporis ? & deinde solemus qui-
dem nobis corpora nostra tanquam res a nobis di-
stinftas reprasentare : sed reprasentamus illa etiam
nobis tanquam aliquid nostri : sic enim ea cateris a
corporibus secernimus. Et nonne etiam ipsas animas
nostras nobis siepe inllar rerum n nobis difiindarum
repratsentare solemus ? nam profefto sicut de corpo-
re meo , tanquam de re a me diversa loquor, cum
e. g. dico , me parum angi de corpore meo , quip-
pe quod citra omne detrimentum meum perire posiit,
&c. : ita quoque de anima mea , tanquam de re a
me distin&a loquor , cum e. g. dico , si animam
meam perdidero , perdita oinnia esie , &c. : imo
quoties fere de anima mea cogito , illam velut obje-
fttim a me ipso cogitante distintftum considero , ma-
xime , si de ejus ortu , de ejus sede, da ejus indole,
deque variis ejus facultatibus & astionibus cogito »
&c. Patet igitur, ut demonstretur , animam ella
ens a corpore humano prorsus diversum , ampliori
opus esse ratiocinio.
7. De-
 
Annotationen