Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0062
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ai


I






54 Partis II. Sectio I.
non perspicue intelligat. Attentio enim est
ejusmodi continuatio perceptionis , qua hanc
iptam perceptionem clariorem reddere cupi-
mus (73), nili (cilicet jam satis clara sit: uc
igitur perceptioni eam , quam intendimus ,
claritatem conciliemus , vel nulla , vel saltem
exigua contentione opus erit , si perceptio
jam per sele clarior vivaciorque sit , majori
vero, si illa bbscurior minusque vivida fuerit.
83. Propositio IV. Si plura abjecta Jimul
inaequali claritate percipiamus , perceptio clarior au-
get dissicultatem attendendi ad id , quod obfcurius per-
cipitur. Id dentio assidua experientia testatur.
Nimirum facilius attendimus ad ea , qute cla-
rius, difficilius ad ea , quce obscurius percipi-
mus ( prteced. ) : ac proinde, cum laborem
ac difficultatem omnem perhorrescere Iblea-
mus , mirum non est, lingulari quadam pro-
clivitate attentionem nostram ferri , & quali
rapi ad ea, qux clare percipimus, aegrius ve-
ro applicari ad id , quod nonnisi obscure co-
gnoscimus. Cum igitur plura objeda (imul
inaequali claritate percipimus , non possumus
in unum eorum , quod obscurius percipimus,
attentionem nostram defigere, nili prazter dis-
ficultatem ordinariam , sine qua nunquam ad
res obscure perceptas attendere possumus,
etiam lingularem illam vim superemus, qua
perceptio clarior attentionem nostram ad se
quodammodo provocat , & quae alias supe-
randa non est , cum unum duntaxat objeblum
percipimus, aut cum plura objebta simul aeque
obscure percipimus.
84- Scholion. Hac est ratio quaidam gene-
ralis , cur perceptiones clariores attentionem ad ea ,
qua;
 
Annotationen