Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Operationibus Animae hum. i 61
non idcirco magis bonum effe, neque id» quod nos
majori taedio afficit, etiam reipsa majus malum esse.
Itaque id unum hic quaeritur, an is, qui in re ali-
qua plus mali , quam boni , aut plus boni, quam
mali contineri agnosctt, eodem tempore, quoistud
perspicue agnovit, vix unius alteriusve momenti
interje-lo intervallo , contrariam de re illa senten-
tiam ferre possit, propterea quod ex cognitione
boni minoris , quod in re illa cernit, plus volup-
tatis , quam tsdii ex cognitione majoris mali, quod
in ea deprehendit, aut quod ex cognitione mino-
ris mali, quod in ea continetur, plus tsdii, quam
voluptatis ex cognitione boni , quod illa in se com-
plectitur, percipiat ? Ego vero ad hanc quatstionem ita
respondeo. Si in re quadam plus mali, quam boni, vei
plus boni, quam mali contineri agnoscimus, & minus
illud bonum, vel malum, quod in ea re deprehendimus ,
prtrlens sit, aut sensus afficiat, simul etiam agnoscimus,
minus illud bonum, vel malum revera minus effe,
quam malum, vel bonum oppositum, licet ex illo
plus voluptatis vel tcedii, quam ex illo percipiamus;
nam discrimen istud etiam tum jam omnino per-
sentiscimus : non igitur mox eodem tempore
minus illud bonum , vel malum tanquam malo,
vel bono opposito majus reprasentare nobis possu-
mus, niti llndio ipsi nos fallere velimus, omnem-
que repente attentionem animi in solum illud minu*
bonum, vel malum defigamus: hoc autem, ut su-
perius ostendi, facere non poffumus , nisi jam an-
tea rem iilam appetamus, vel aversemur: i. e. nisi
jam tum rem eam^appetatnus, vel aversemur, dum
a&u cognoscimus , plus in ea mali, quam boni,
aut plus in ea boni, quam mali contineri.
Neque istud per hoc refellitur, quod nobis irt
hujusmodi re minus bonum magis placeat, quam
P.Hurkb.Metafh>TQm,Ll, L no-
 
Annotationen