Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 2): De Anima, Sive Psychologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1773 [VD18 90785053]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49596#0266
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
s5rS Partis II. Sectio II.
agendi sunt determinationes absolutse , qus ad na-
turam ipsam partium simplicium pertinent: reda
omnino : sed similiter quoque facultas cognoscendi,
atque adeo cognitio etiam ipsa est determinatio ab-
soluta , quse sola compositione obtineri non potest.
8) Denique Dodwellus disputat in hunc mo-
dum cum Clarkic: rotunditas, licet sit determinatio
entis compositi, non tamen componitur ex pluri-
bus rotunditatibus , & nihilominus tantum differt
ab aliis figuris, quantum cogitatio a motu circulari:
ergo etiam cognitio potest esse determinatio enti*
Compositi, neque tamen ex pluribus cognitio-
nibus tanquam partibus conslare. Sed miror sane,
non puduisse Philosophum hunc argumentationis us-
que adeo futilis & nugatoris. Figura rotunda,
figurseque ceterae omnes uno eodemque gene-
re figura: continentur; cogitatio vero & motus toto
genere differunt: falsum est igitur, quod nugator
iste asserit, rotunditatem non minus a casteris figu-
ris , quam cogitationem a motu circulari differre.
Deinde licet figura rotunda non ex aliis figuris ro-
tundis componatur, ea tamen revera,ut e sedioni-
bus globi apparet , ex aliis figuris , veluti ex
superficiebus curvis, atque adeo ex partibus ejusdem
generis componitur. Si vero cognitio determinatio
quasdam entis compositi , atque adeo determinatio
composita esset , neque tamen ex ejusmodi deter-
minationibus conslaret, qu£ ipsa: etiam cognitiones
effent, eam omnino ex partibus toto genere abipsa
diversis componi oporteret, non secus, ac si figu-
ram rotundam non ex figuris, sed ex motionibus,
aut ex cogitationibus, vel desideriis, vel gaudiis
componi diceres.
312. Propositio Vs. Anima humana eft
siibjlantia. Est enim subjedum , & quidem ,
te-
 
Annotationen