Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 3): De Deo, Sive Theologia Naturalis — Bambergae Et Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1774 [VD18 90785061]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49557#0019
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Existentia Dei.

ii

& tota series illa non existit. Itaque nego antece-
dens: quamvis enim non semper de toto affirmari
vel negari possit, quod de lingulis partibus seorsim
acceptis vere affirmatur vel negatur, id tamen non
potest nunquam fieri.
Nimirum si prasdicatum aliquod singulis parti-
bus seorsim acceptis ita conveniat, ut lingularum
sejunrtio a ceteris ratio quadam sit, cur ipsis prae-
dicatum illud conveniat , evidens est praedicatum
illud de omnibus simul sumptis, sive de toto vere
affirmari haud posie. Sic falsa foret ista argumen-
tatio: Singuli milites uno ittu unius teli occidi pos~
sunt: ergo etiam totus exercitus unico iElu unius teli
occidi potesi. At si praedicatum aliquod lingulis par-
tibus seorsim acceptis ita conveniat, ut lingularum
sejunrtio a caeteris nulla omnino ratio sit, cur illud
lingulis conveniat, illud omnino etiam de toto vere
affirmari poterit: cum enim totum nihil sit, nili
partes simul sumptst, proferto etiam toti convenit,
quod iliis simul sumptis convenit: quod autem illis
seorsim sumptis non propter earum sejunrtionem a
cseteris , sed propter aliam rationem convenit, id
illis etiam simul sumptis convenit, quia tunc ratio,
propter quam illud ipsis convenit , per earundem
conjunrtionem non evertitur. Hinc rerte ita ar-
gumentor : Singuli milites sunt armatiergo totus
exercitus e si armatus.
Porro si saltem aliqua veluti pars praedicati,
sive, ut ajunt, si praedicatum saltem inadatquate
lingulis partibus seorsim acceptis conveniat, illud
utique non continuo de toto potest propterea negari,
quod non simpliciter sive adaquate de lingulis par-
tibus seorsim sumptis affirmari possit: ut enim siib-
jertum e partibus conslare potest, lic quoque praedi-
catum saltem quodammodo partes habere potest,
 
Annotationen