Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
14

Partis III. Sectio I.

absolute impossibilem esse. Deinde etiamsi nutne»
rus rerum infinitus absolute possibilis effet, series
tamen isla nihilominus manifestam contradi&ionem
contineret: esset enim infinita, ut ponitnr; & simul
non esset infinita, quia sic tota peragrari potest, ut
denique, absoluta periodo, ad idem illud ens redi-
retur, a quo progressio primum coepta fuit ’ id
quod nulla ratione fieri posset, si series illa vera
infinita foret. Quin, hac etiam contradidlione
seclusa, series tamen illa vel ex uno hoc capite impos-
sibilis foret, quod in ea, fafto circuitu , ad idem
ens, unde progressio coepta fuit, redeatur. Nam
ponamus interim, seriem ejusmodi finitam exifiere»
Ens 2 produstum sit ab ente F, Y ab ente X,
&c., & denique B ab A, & A a Z. Ergo A natura
prius est, quam Z (Ont. y $■$>.): ambo enim reipsa
distinsta sunt, & existentia illius dependet ab exi»
slentia illius: nam si A non existeret, aut extitiffet,
ab eo non fuiffer producum ens B, & proinde quo-
que, sublatis exteris causis vel principiis mediis, nec
Z produci potuisset ab F. Sed A simul etiam natura
posterius elt, quam Z, cum ab iflo produAum sit.
Simili modo etiam B natura prius est, quam Z, quia
in ilio ratio sufficiens remota exifientis entis Z con-
tinetur: & idem B simul etiam natura posserius est,
quam Z, cum B produeffum sit ab A, & A a Z. At-
que sic porro nemo non prorsus perspicue intelliget,
unumquodque ens in haeserie nostra quovis alio prius
simul & posserius natura esse. Hoc autem evidenter
absurdum ess, quia sic quodvis ens hujus seriei na-
tura prius esset se ipso ( Ont. $98): imo ob eandem
rationem quodvis ens hujus seriei se ipso & prius &
posterius natura esset, quod sine aperta contradiAio-
ne cogitari non potest: ergo nec sine contradi Aione
poni
 
Annotationen