Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Partis III. Sectio L
notfiu audierit, propterea ®x timore lemures adessie
putabit, nisi jam antea aliunde persuasum habeat,
& exifiere lemures, & ab iis solis aut semper, aut
plerumque has species, & hos firepitus effici. Ita-
que sicut universe affedtus voluntatis primo ex judi-
ciis, non autem judicia ex affedibus consequuntur,
sic quoque non persuasio ex timore, sed timor ex
persuasione nascitur. Ad hsc quamvis opinio lemu-
rum non penitus & universe falsa sit, illa tamen falsa
persuasio, qua multi ubique fere lemures esse, om*
niaque terriculamenta nodium ab illis effici putant,
facile omnino a prudentioribus contemni, ac deponi
potest, & solet: contra vero persuasio illa de Deo
&■ universalis, & perpetua est, tantoque minus ab-
jici pote.fi, quanto quis prudentior & sapientior
fuerit. Si igitur hsc revera ex timore calamitatum
ortum habuisset, Deum ex ifiis non per inanem so-
Ium conjeduram, sed omnino per legitimum ratio-
cinium, vel fiatim initio, vel saltem deinceps, cog-
nitum fuiffe necesse effiet. Ifiud autem si affirmave*
ris, jam persuasionem illam non falsam, sed veram
effie assientiris.
S) At, inquiunt, non modo indocfii, verum
edam docfii, cum eventuum naturalium causas igno®
rant, quas curiose omnes inquirunt, s$pe commi-
niscuntur causas, quae nusquam, nisi in ipsorum
imaginatione existunt: simiiiter igitur fieri potuit,
ut homines, cum earum rerum, quas in hoc mundo
maxime admirabantur, causas & originem non per-
spicerent, hac omnia ab ente quodam sapientissimo
& potentissimo, quod Deum appellavere, fscfia effe
fingerent. Sed nego consequentiam. Nam commenta
illa causarum particularium, ut omnes Philosophi
norunt, nunquam firma & stabilia sunt, sed sacili
pe- •
 
Annotationen