Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 3): De Deo, Sive Theologia Naturalis — Bambergae Et Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1774 [VD18 90785061]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49557#0145
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Natura Del 137
92. Corollarium II. Deus est infinite
perfectus, adeo, ut in ipso omnes perfe&iones
posiibiles contineantur sine omni limite, proin-
deque sine omni imperfe&ione seu positiva,
seu negativa (Ont. ^17, & pig).
95. Corollarium III. Deus aliquo mo-
do in se continet omnes perfeQiones entium
finitorum, puras scilicet formaliter, mixtas
vero eminenter (Ont. 525).
94. Corollarium IV. Deus est ens
maximum & infinite bonum, quo nihil majus,
nihil melius, nihil nobilius esfe, aut cogitari
potest (Ont. pol, 519, & s2i)-
9s. Corollarium V. Quidquid me-
lius, quidquid perfedius, quidquid excel-
lentius est, id Deo non potest non conveni-
re ( Ont. ;2o).
96. Propositio V. Quidquid in Deo eft,
& inefse poteft, insinitum eft. Deus enim est ens
infinitum, adeoque omni limite caret: revera
autem omnis limitis expers non esset, siquid
in eo finitum esset: quidquid igitur in Deo
est, & inesfe potest, infinitum est.
97. Propositio VI. Quidquid in Deo in-
esse poteft, id reipfa in eo ineft. Deus enim est
ens infinitum, ac proinde quidquid in eo in-
est, & inesse potest, nonnisi realitas est, &
quidem realitas pura & infinita (praeced.).
Nulla autem realitas pura & infinita est, nili
simul cum omnibus illis realitatibus conjun-
6:a sit, quibuscum absolute conjungi potest:
& nulla quoque realitas est, quas non absolute
cum quibuscunque realitatibus aliis conjungi
I 5 pos-
 
Annotationen