Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Natura Dei. 207
cellario velit, nili in eo simul etiam relate ad
ipsum ratio querelam mali contineatur.
22j. Corollarium I. Deus igitur ne-
cesiario vult omnes suas perfectiones, non
quidem per deliderium, cum eas jam habeat,
sed per amorem complacentia: ressexum.
224. Corollarium II. SiquidDeus ex-
tra se agere pollit, quod ipsi bonum sit, quin
simul relate ad ipsum rationem aliquam mali
habeat, id Deus necelDrio vult agere.
225. Propositio XII. Deus etiam ex cog-
nitione rerum creatarum infinitam voluptatem percipit.
Deus enim etiam in rebus creatis se ipsum cog-
noseit, tum quia ipsi similes sunt, tum quia
tanquam ipsius opera cum ipso connexa: funt
cum igitur ex cognitione sui ipsius in*
finitam voluptatem percipiat, perspicuum est,
eum eatenus etiam ex cognitione rerum crea-
tarum infinitam voluptatem percipere.
226. SCHOLION. Cum dico, Deum infinitam
voluptatem ex cognitione rerum creatarum percipere,
non dico eam esse infinitam, quatenus ea przcise ex
perfectionibus rerum creatarum percipitur; sed hoc
solum volo dicere, eam esse infinitam, quatenus ea ex
perfectionibus Dei ipsius, quas Deus in rebus creatis
cognoscit, percipitur. Nam cum Deo res creatz pla-
cent, quatenus ipsi similes, cumque ipso connexa
sunt, Deo quidem earundem perfediiones placent,
sed id, quod ipsi in his ipsis placet, efl: earundem
relatio ad perfectiones Divinas, quibus similes sunt,
aut quarum effedtus sunt; ac proinde Deus quidem ex
perfectionibus rerum creatarum voluptatem percipit,
sed ita, ut eam potius ex suismet perfectionibus,
quas illae quodammodo reprssentant, percipiat : ac
protnde licet eadem voluptas infinita esse nequeat,
qua-
 
Annotationen