Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Corsini, Edoardo
Hercvlis Qvies Et Expiatio In Eximio Farnesiano Marmore Expressa — [Florentiae], [1759] [Cicognara, 2666; 3703-4]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28158#0016
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IV

&E RC V LIS EXPIATIO
Quo certe nomine non Europam Agenoris Phoenicis filiam , Iovisque conlugem, sed
eam potius Orbis regionem , partemque , veluti Symbolo , designari putaverim ,
quae ab Agenoris filia nomen acceperat. Etenim Europa illa Hercule antiquior
suit , nihilque proinde caussae elFe potuit , cur una cum Hercule laboribus sun-
€Io , Satyris , atque Hebe coniungeretur. Quamvis autem plurima Herculis faci-
nora in Libya quoque, Aegypto, Asia, adeoque ceteris Terrarum partibus pa-
trata fuerint, concinnius hic tamen , meiiorique iure non Libya , aut xAsia , sed
Europa solum veluti Herculis Gesta celebrans expressa fuit ; quod pleraque nimi-
rum ipsius itinera , ac labores in Europa contigerint. Accedit etiam quod Rha-
damantus Asterionis , ac Europae filius post Amphicryonis mortem Apollodoro (a>
teste Alcmenam Herculis matrem uxorem duxit ; adeoque ex variis Orbis parti-
bus ea de caussa Europa potius indicari facile potuit, quod illa ab Alcmenae so-
cru nomen sortita foret. Denique , ne conie&uras alias hic persequar , Cadmus
Europae frater, ut ab Apollodoro (h), aliisque pluribus erudimur , Thebanam ur-
bem in Boeotia aedificavit. Ergo , quum Hercules Thebanus suerit , iphus facino-
rum efferendorum cura facilius Europae , quae a Cadmi sorore nomen duxerat,
quam Libyae, aut Asiae , aut alteri Orbis parti concessa fuit. Integram vero pe-
pli Epigraphen , atque Anaglyphi titulum ignorare nunc cogimur ; non modo
quod postremus ipsius versus alicubi lacerus , vitiatusque sit ; verum etiam quod
facile definiri non possit an charafteres aliqui in tertii versus initio prorsus excide-
rint . Certe in prioribus duobus nitide, diserteque legitur HPAKAHS ANA11AOME.NOS,
quo Hercules Requiefcens optime designatur. Quid vero in quarto, postremoque ver-
su restitui debeat , in quo Vi&orius , ac Blanchinus IITAAOS t Doniique Apogra-
phum Kaaqs expressit ? Si quid conie&uris hic asseri , tentarique liceat, Artifi-
cis fortasse nomen hic deliceicere luipicarer; ibique facile vel AiriAAOE , ve! ArE-
AAAOT , vel BOT17AAOE , vel FiniAAOT , vel quidpiam simile refingi posie pu-
taverim . Certe Ageladas Argivus, ac statuae ab ipso elaboratae varus in locis a
Pausania (c) memorantur, ipsumque circa Olymp. lxxx. ssoruisie demonstratur. Ita-
que vel antiquior ille, vel recentior alius Ageladas opus eiusmodi finxisse potuit;
aut certe ex antiquioris Ageladae exemplo recentior opifex alius id imitari ;
ut Anaglyphum ipsiim consueto more Hercules requiefcens Ageladae diceretur.
Quod ii Doni i apographum praeferri fortasfe liceat , ubi KAAsiS exhibetur, tum
fortasse KAI TAMON suppleri posfet ; ut labores ab Hercule consefti , simulque
coniugium cum Hebe initum exprimatur. Libentius tamen AnONEMHAIOS , vel
ArNI2©EI£, vel KA©AP©EI2 , vel quidpiam simile hic legerem , si voces illae a super-
stitibus adhuc characteribus facilius admitterentur, ut iis nimirum vocibus non mo-
do Herculis Quies , sed Expiatio quoque titulo inseripta foret; quemadmodum cer-
te ipsarum utraque in Marmore expressa fuit.
Atque ista quidem de signis, imaginibus , ac symbolis illis , quae in supre-
ma Tabulae, vel Anaglyphi parte reperiuntur. Quod enim ad imagines illas atti-
net , quae infra leonis exuvias , inter stelas hic inde positas , infimaque , ac no-
biliori Marmoris in parte observantur , perspicue satis apparet a Virginibus illis, quae
hinc inde ad aram caelaturis, atque Anaglyplio ornatam adstant, atque craterem
flammae subie&ae impositum sustinent, lustrationem aliquam , aut expiationem per-
agi , quae partim igne , partim aqua gutturnio superne affusa , atque in cratere
recepta , partim etiam lustralibus ritibus aliis perfefta conspicitur . Quandoquidem vero
Hercules intortis aliquantum crinibus , barbaque insignis, extenla dextera craterem
alium , aut pateram Admetae porrigit , ut lustralem aquam fiatis , sacrisque riu-
bus confe&am recipiat , dubitari certe non poterit > quin lustracio illa pro Her-
cule ipso insticuta fuerit ; ut proinde non alterius , quam Herculis , expiationem
In Anaglypho expressam esse iam dixerim. Itaque, ut haec etiam Anaglyphi pars,
meliori quo poterit ordine, exponatur, nonnulla de singulis licibus , elementis, ac
Instrumentis illis indicasfe nunc iuverit , quae in Marmore eleganter admodum , ac-
curateque exprimuntur . Atque t ut ab aqua exordiar , celebre est apud Antiquos
catharticam vim , expiandique facultatem aquae potissimum concessam esie , quo
polluta corpora , ac ipsa quoque mortalium scelera purgarentur; ut optime proin-
de dixerit Virgilius scelera apud Inferos aut aere , aut aqua , auc igne expiari ubi
de animis ioquens ait siO
aliae
[a) Lib. 111. pttg, 87. (b) Lib. 111, pag, 91, (c) Arccti, s.4i. (dj Atneai. VI . v. 741.
 
Annotationen