Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Beilage zum Diözesan-Archiv von Schwaben — 1892

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.17219#0036
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
36

Quia multum dilexisti3)
Lacrymando cominus,

Pedes ejus dum capillis
Extersisti querala,

Cor amoris dum Favillis
Fluxit sicut cerula.

4. Olim quae in civitate
Tu peccatrix vixeras 4)

Et malorum gravitate
Animam afflixeras
Quam salvator liberavit
Septem a daemoniis5)

Te, quam dolor expiavit.
Replet jam praeconiis.

5. Per aetatem quae ferocem
In profana rueras,

Ad pastoris boni vocem
Facta redux fueras.

Ovis perdita vagata
Plura per discrimina,

Sed in humeris portata
Ad ovilis Limina. °)

6. Quem Bethaniae videbas
Hospitem primarium,

Quo docente audiebas
Unum necessarium.7)

Flic jam clamat: Veni! Veni!
Specu ex Massiliae,

Nomine compellans Leni
Charae sibi Filiae.

7. Quem in monte golgothaeo
Cruci fixum fleveras.

Dum pro patiente Deo
In amando creveras.8)

Plic te vocat: Veni! Veni!

Lucius post, post funcra,

Ut amoris in me pleni
Jam capessas munera.

8. Hortulanum quem putasti9)
Reducem a tumulo,

Te complevit, nam arnasti,
Gratiarum cumulo.

Sat flevisti, caeli hortis
Christus te jam inseret,

Atque manu sanctae mortis
Flosculum te inferet.

9. Cui Bethaniae in Castro
Cultüs plena Mystici
Fracto dabas Alabastro
Unquen Nardi pistici10)

Cui detuleras unguenta
Mane prima Sabathi,11)

s) Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. La-
crymis cepit, rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat. Luc. 7.

*) Malier, quae erat in civitate peccatrix. Luc. 7.

r') De qua ejecerat septem daemonia. Marc. 16.

n) Cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens. Luc. 15.

7) Porro unum est necessarium. Luc. IO.

8) Erant autem ibi mulieres — inler quas erat Maria Magda-
lena. Matt. 27.

9) Existimans, quia hortulanus esset. Joan. 20.

1(l) Habens alabastrum unguenti Nardi spicati pretiosi, et fracto
alabastro effudit super caput ejus. Marc. 14.

") Marc. id.

Hic ad caeli te pigmenta
Crebro jam vocabat; j!

10. Salutasti quem Rabboni,

Dum Maria! dixerat,

Cordis tui in se proni
Intima transfixerat.

Is, qui: Mutier quid plorast
Noli o! me tangere :12)

Te monebat; Veni Ibras?

Monet, ccssa plangere.

11. Veni! Veni! Magdalena
Flos jam Innocentiae,

Annos per triginta scena
Facta poenitentiae

Veni! Angelorum choris
Mox futura socia,

Veni! superum in oris
Ad sanctorum ohia.

12. Plactus gemens o! columba
Fac nunc conticescere,

Corpus interim in tumba
Poterit quiescere,

Flagris quod vexasti pie
Farne, siti poenitens,

In suprema mundi die
Donec surget renitens.

13. Antra, rupes, et splelaea,

Et opaca Nemora

Labis jam nullius rea
Linque sine remora.

Mixtae Angelorum turbae.

Tuae sunt Exequiae,

Alma caelitum in urbe
Ut fruaris requie.

14. O! Animula Beata!

Veni! proliciscere!

Peccatorum Advocata.

Horum reminiscere

Ut sincere te sequentes
Sua fleant scelera,

Veni! ad Beatos mentes,

Veni! et accelera!

15. O! defuncta modo morte
Sancta, placidissima.

Tibi patent coeli portae,

Intra felicissima;

Jesu nie in amplexus,

Cito, cito propera,

Sancti, et aeterni nexus
Sunt amoris opera.
j6. Magdalenam peccatores!

Omnes imitemini,

Malos qui non deflet morcs,

Deus parcet nemini.

Scelera qui deplorabit
Lacrymaram Naeniä,

Magdalena exorabit, —

Detur ut huic venia.

Laus Deo Poenitentium Receptori!

121 Dicit ei Jesus: Mulier, quidploras? Dicit ei Jesus
tangere. Dicit ei Jesus: Maria! conversa illa dicit ei:

Joan. 20.

Stuttgart, Buchdruckern der Akkieugesellschast „Deutsches Volksblatt".

: Noli m.
Rabbonie
 
Annotationen