Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Ebers, Georg [Hrsg.]
Papyros Ebers: Das Hermetische Buch über die Arzneimittel der alten Ägypter in hieratischer Schrift (Band 2): Glossar und Text — Leipzig, 1875

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.4#0004
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFAÏIO.

v/uiu ex Aegypto in patriam redux animo mecum voluta-
rem, quid potissïmum ex studiis meis in medium profeiTem et
quo labore faeillime virorum hieróglyphice doctorum indul-
gentiam meriturus essem, omni dubitatione vir clarissimus
Ebers me liberavit, amice cohortatus, ut vocabulornm quae papy-
rum medicinale Lipsiense continet glossarium concinnarem, quod
editioni operis adiiceretur. cum indicem vocabulorum et loco-
rum ubi leguntur ad libri interpretationem aliquid collaturum
esse existimaren!, munus viribus fortasse gravius libens suscepi.
ultro boc veterum Acgyptiorum monumentum prae ceteris di-
grumi habui, quod cum diligentia tractaretur, ita ut eius mate-
ria grammatica sub uno conspectu posita exbiberetur et illu-
straretur. hie enim liber Περί ΦΑΡΜΑΚβΝ, cum panca eius
antiquìtatem et circuitimi aequent, tum pulcritudine, qua ex-
aratus est, et integritate, qua conserva tus est, et copia ver-
borum, quam praebet, et puntate grammatica, qua nitet,
scripta aegyptiaca, quae hucusque nobis innotueruiit, ad unum
omnia longe antecellit. ut de rebus, quas continet et de qui-
bus vir doctissimus Ebers uberrime disseruit, hie taceam, boc
tantum dico, si oinnes literae aegyptiaeae sublatae essent et nihil
nisi hoc papyrum superesset, lexicon loeuples ex eo bauriri et
grammaticam linguae absolutam ex eo restituì posse, nam
aurea literarum aegyptiacarum aetate conscriptum est, aetate
jlorentissima dynastiae XVIII., cuius permulta quidem super-:
sunt monumenta, sed plurima vitiata et mutilata, ut ea, quae
temporum iniurias fugerunt, scripturae elegantia, sermonis pu-
ntate, rerum gravitate conspicua, antiquitatis indagatori sine
pretio pretiosa sint.

Multis cuiusvis aetatis speciminibus bieroglyphicis vul-
gatis, iam diligentius, quam adirne a viris doctis qui in
his Uteris versantur factum esse video, sermonis aegyptiaci
antiqui historiara per longam seculorum sériera persequi licet,
ut sensim de scriptorum hieroglyphicorum aetatibus e lingua
ipsa, et non e calami specie aut levioribus indiciis indi-
care discamus. quodsi ad veriorem linguae aegyptiaeae cogni-
tionem adspiramus, primo genera dicendi historiée et critice dis-
quiri et distingui oportet, et quo malore literarum aegyptiaca-
rum fastidio implemur, si res ipsas spectamus, eo diligentius ser-
moni et verbis operara dandam esse existimo, liquet antera, pro-

prium linguae indolem e vetustioribus monumentis certius et
melius quam e serioribus et sequioribus dignosci. haud dubie
quidem vetusta quaedam est cognatio sermonis aegyptiaci cura,,
semitico, id quod vir clarissimus Benfey ante triginta annos
lingua ¿optica cum semiticis comparata probavit; sed diremptione
prístina facta, utraque lingua suam quaeque viam persequebatur.
qui igitur reconditiores harum linguarum affinitates scrutari vult,
caute et pedetemtim incedat necesse est. nam monumenta an-
tiquissima docent neque recentiora refellunt, id quod grammati-
cae cardinem dixerim, linguam aegyptiacam antiquam inter ser-
monem seiungentem, ut ita dicam, velut Sinensium, et agglnti-
nantem, velut Turcarum, medium quendam cursum tenere et in
simplicitate quadam structurae perniansisse immutatam, dum
linguae affines semiticae ad gradimi flexionis progressae sunt,
nulla est radicum et stirpium diversitas, quatenus aut nomen
(»"^ aut verbum J-*¿^ aut particulam o^t dénotant, non habet
senno quod ñexioni grammaticae par sit, nec casus, nec tem-
pora, nec modos ; non distinguit inter genera verbi, et vix ver-
bum a nomine separat; omnes enim enuntiationis rationes
paucis particulis indicautur. Quia autem papyrum medicinale
Lipsiense, accuratissime scriptum et a viro prestantissimo
Ebeus diligentia singulari et eleganti manu in vulgus editimi,
quasi canon est sermonis aegyptiaci, qualis sedilo sexto decimo
fuit, materiali! quam suppeditat grammaticam hoc glossario totani
integrara colligere et disponere optimum factu iudicavi, ut non
modo ad interpretationem papyri utile, sed etiam linguae anti-
quioris fodinarum caput et ad artera grammaticam aegyptiacam
accessio esset, respectu grammaticae hoc papyrum inviolatam
dicendi legem et normam obtinet, id quod viro doctissimo
Ebeus disquisitione de formis grammaticis in eo obviis insti-
tuenda illustrare in animo est; nam ipse has qiiaestiones tan-
tum leviter attingere potui. respectu autem copiae vocabulo-
rum lexici aegyptiaci fundamenta videtur continere. est qui-
dem sermo veterani Aegyptiorum instar maris vasti, et hoc
glossarium, quod plus quam quindecies centena vocabula ex
uno eodemque libro conquisita comprehendit, esto maioris quem
meditor thesauri hieroglyphic! exordium.

Glossario meo papyrum hieraticum hieroglyphice ex asse
transscriptum habes. iteinque latine, formis enim hieroglyph!-
 
Annotationen