Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0209
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AD L. JULIAM DE ADULT. 147
legi potest ; id quod tamen falsum esse , non line verosimilitudine modo
adstruximus.
§. XXII.
Perverfitas morum tempore motuum Catilinarium. Judicia de adulteriis corrupta.
Q_u 1 d vero hac lege cautum sancitumque sit, in tanta ejus obscuritate vix
ausim definire. Ast quamcunque poenam Servilius statuerit, querendum ta-
men fuit :
„ Quid leges sine moribus
„ Vanae proficiunt ?
Nunquam major impudicitiae licentia quam his & insequentibus ad Augu-
stum usque temporibus. » Et si aeltimare licentiam, inquit Seneca [a],
„ cujusque Seculi incipias, pudet dicere , nunquam apertius , quam coram
„ Catone peccatum est. „ Atque quod omnium ssagitiosiflimum erat, non
continebat se libido in privatorum domibus; neque enim ipsi sufficere poterat
alienos injuria affecisie thalamos: sed tanquam civitatis pestis, serpens grassans-
que populum ipsurn & remp. affligebat. Pottquam enim per civilium bello-
rum furores cAcAco-A Romae ad eam excreverat magnitudinem, ut aliena cu-
pere, pudorem, pudicitiam, divina atque humana omnia promiscua nihil
pensi moderatique habere seculum diceretur, lubidoque stupri, ganeae, caete-
rique cultus omnes invaserit, quo viri pati muliebra, mulieres pudicitiam in
propatulo habere assuescebant, quid mirum, si tandem luxu perditorum ci-
vium globus in urbem ipsam gradatus sit, & novissimam ruentis fortunae libi-
dinem in reipubl. viscera converterit. Horrendum praeibat conjurationis car-
men L. Catilina, ipse, ut de aliis sceleribus, quae ad nos non pertinent, ta-
ceam, stupro cum nobili virgine & sacerdote Vestali commissb infamis [bj,
quem ducem similes sequebantur socii; „ Nam quicunque impudicus, adulter,
„ ganeo manu, ventre, pene bona patriae laceraverat-hi Catilinae pro-
>3 ximi familiaresque erant. „ In tantis perditissimorum hominum turbis,
quae rempublicam afflixerint pericula , non opus est multis exponere; illud
tamen forte commemoratione non indignum est, quod, qui his furoribus re-
stitisse.

[a] EpistoL. 27.

[b] Sall. bell. Catii, cap. XV.
 
Annotationen