Vi4 ANT. HENR. VANHEES
exulibus locum tribuit, qui non est domus, sed urbs, regio , insula. Et si ita
mecum accipias verba Senecae, omnia ibi sensu gaudebunt idoneo: nimirum,
in eo ibi est, ut soletur illos, qui in qualecumque vitae genus difficile inci-
derunt , inter hos merito refert exules , quos vix aliter consolari potest,
quam iis proponendo , non ipsos solos in tam dura conditione esse , sed
etiam Sacerdotes (quosdam) viros honoratissimos, coactos esse perinde ac
ipsi in eadem urbe manere. Tales autem dari Sacerdotes verissimum est, e.
g. flamines Diales. Vid. Gell. Noss. Att. lib. io. Cap. i$.
Vidimus ergo, ex nullo loco probari posse dari tales Sacerdotes, qui
uni loco, & sedi adscripti, devoti, dicati , inde absque piaculo se movere
nequeunt. Sed ponamus, quod unquam apud Romanos ejus generis fuerint
Sacerdotes, non tamen ad eos in nostrae Z^A a. ts. de in Jus voc. verbis potuis-
se respici ideo putarem , quod inde sequeretur, cum munus Sacerdotum sit
ad vitam, hos ab omni judiciali persecutione fuissie liberos , & quidlibet faci-
nus non ad certum aliquod tempus, sed semper impune potuisfe committere,
cum in Jus vocari plane non polsent, quod quam absurdum sit statuere, ne-
mo non videt.
Restat omnium, quos memoravi, "Wissenbach. Hic Disput. ad
tt. 7. Thef. 3. per eos, qui propter loci religionem inde se movere non pojsunt,
signisicari putat eos ipsos, qui sacris intersunt. Huic simplicissimae sententiae
lubens calculum adjicio, utpote cui nihil, quantum quidem video, cum ra-
tione aliqua possit contradici. In praecedentibus enim edixerat Praetor, Pon-
tificem dum sacra perageret non esfe evocandum , ne scilicet turbaretur ac-
tus ille sacer, quid jam magis conveniens, quam ut ob eandem rationem ve-
tet, ne etiam eos, qui sacris intersunt, evocare liceat, si enim hos in jus
rapere liceret, parum, aut nihil, profecisiet Praetor, vetando, ne Pontifex
vocaretur, nam hocce concessb, non minus turbarentur sacra.
Sed licet haec ita sint, non tamen adquiescere polium in ea , quam ad-
ducit Wissembachius pro sua lententia , ratione ; „ hi, inquit, ideo
„ intelligendi hic sunt, quod fas illis non erat ante discedere quam omnibus
„ sacrificii ceremoniis peractis Sacerdos succlamet illud solemne Ilicet, qua
„ voce illos qui interfuerunt missos faciebat. „ Vellem, hanc tantam ma-
nendi