Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0620
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
A N T. H E N R. VAN HE E S
„ Ventum erat ad Vestae quarta jam parte diei
„ Praeterita, & casu tunc respondere vadato
» Debebat, quod ni fecisset perdere litem.
Similiter apud Sueto n. in Caligula, cap. 39. haec reperiuntur. „ Quid-
„ quid instrumenti veteris aulae erat, ab Urbe repetiit, comprehensis ad
deportandum meritoriis quoque vehiculis, & pistrinensibus jumentis,
„ adeo ut & panis Romae saepe deficeret, & litigatorum plerique, quod
„ occurrere absentes ad vadimonium non possent, causa caderent.
Duo haec loca, ut hoc obiter addam. Viris doctis non uno sensu fue-
runt accepta. Ravardus enim Protrib. cap. 9. pag. 901. & 902.
putat in iis sermonem non esse de reo , sed solummodo de actore, existi-
mat scilicet, reum, si vadimonium desereret, tantum eo quo supra dixi
modo fuisse punitum, sed actorem, convenienter his locis, litis amissione
fuisse muldatum. Polletus in Hiftor. Fori Romani lib. 5. cap. 3.
pag. 417. generaliter scribit interdum litem amissam fuisse in poenam de-
serti vadimonii, idque ex memoratis locis probat. Cum eo sentit Car.
Bretus in ord. perantiq. Judd. Civil. cap. 22. pag. 63. dicendo „ tan-
„ tam fuisse deserti vadimonii vim, ut interdum esset poena litis amissio: „
Hic tamen addit hanc non nili in graviore aliqua lite inssigi solitam, & fre-
quentiorem fuisse stipulationis praestitae commissionem. In eo autem hi duo
cum Raevardo consentiunt , quod propria ssgnificatione verba istorum loco-
rum accipiant, in illo dissentiunt, quod etiam de reo , non sicut ille de
adore hacc dicta putent. Sed praeter hos Eruditissimus vir Car. S i g o-
n i u s suam nobis de dictis locis sententiam litteris contignatam reliquit in
lib. 1. de Judd. cap. 21. m. pag. 456. „ Si litigatores, inquit ille, ad va-
„ dimonium die constituta non accurrissent, litem amittebant, S u e t o n.
33 in Calig. Comprehendit meritoria vehicula &c. & H o r a t. Ventum
n erat ad Vefta &c. Praecipue vero reus, si vadimonium deseruisset, quod
promiserat, perdebat litem, quia Praetor postulante actore ex edidto bona
„ eius possideri jubebat & quae seqq. „ Ex quibus verbis confiat, virum
dofiiffimum.in illa fuisse sent,entia, litis amisiionem, de qua fepius memo-
rata loquuntur loca, confiitisse in eo, quod Praetor in ablentis bona poitu-
la-
 
Annotationen