Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Thracio. Lib. II. ni
Inde Dionysius persequens suum ana-
plum , ponit Amphiarai’ delubrum,
quod Byzantii Megarensium coloni
construxerunt , memoria & honore
prosequentes Amphiaraum Oiclei fi-
lium. Amphiaraum cum exteri Graeci,
tum Megarenses honorarunt, Deum
ut haberent: atque ab ejus solo, in quo
foit humatus, oracula peterent.
Gap. VI.
Pe adibw Diana Lucisera , & Veneris
Placida , & de loco OPlreode, & Me»
topo> & de ara Apollinis.
pOst, inquit, Amphiarai delubrum
* est Syaphas locus, Auletes nomina-
tus. Is una cum aliis colonis Byzan-
tium dedudus fuerat, cui Apollinis ars
reliquit nominis memoriam. Inde est
Bolos, is est jaftus, ad piscationem hy-
bernam percommodus loci natura, in
quo est templum Dianx Luciferas, &
Veneris Placidx : existimatur enim lar-
giri ventorum commoditatem, eosque
turbulentos placare. Deinde est locus
Ostreodes, a rebus, qux ibi fiunt, no-
minatus. Maris enim vadum ostrea-
rum multitudine exalbeseentium con-
stratum fit perspicuum aspicientibus;
maxime in tranquillitate & quiete ven-
torum. Hic autem locus semper alit,
H j quod
 
Annotationen