Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

tftfo.
Htit,



®ontoi®
hpfa.
Ais: ini


tauro

ibiiiftid
lUlM-


iycas>sivt
ijoffli
escbrem
osporifk
jssopok

ItlllW'

O!i


Thracio. Lib. II. 147
C A P. XXIV.
De Paniopromontorio Phari, & de Cya»
nek petrh,
p Ost Dotinam petram,inquit Diony-
* Cus, existic promontorium nuncu-
patum Panium , parallelum Cyaneis,
hoc est, quasi par & aemulum contra
Cyaneas sicum , intercedente medio
maris littore : in fine autem promon-
torii, parvx Insulae termini Pontici ma-
ris a Continente diremptae parvo ma-
ris spatio intermedio, quod perlevibus
& perparvis navigiis permeari & trans-
ili potest ob mare minime profun-
dum. Sublimes autem Cyaneae, & su-
pra mare elatae, aspestum gerentes si-
milem Cyano, sive a terra multisormi,
sive ex refradione maris : supra Cya-
neas ara existit Apollinis a Romanis
statuta. Promontorium Panium to-
tum saxeunt^ , nihil aliud est , quam
Isthmus peninsulanus, ex tribus parti-
bus mari circumdatus, ab Oriente qui-
dem Bosporo, a septentrionibus sinu
Ponti scopuloso , importuoso, patenti
in longitudinem circiter mille du-
centorum passuum. Ab hujus intimo
recessu linea secans promontorii-dor-
sum, hoc est, cervicem lsthmi, dusta ad
Bosporum extenditur in passus septin-
Q 4 gentos.
 
Annotationen